| VIII | |
| Iam mea cycneas imitantur tempora plumas, | 4.8.1 |
| inficit et nigras alba senecta comas. | |
| iam subeunt anni fragiles et inertior aetas, | |
| iamque parum firmo me mihi ferre grave est. | |
| nunc erat, ut posito deberem fine laborum | 5 |
| vivere cor nullo sollicitante metu, | |
| quaeque meae semper placuerunt otia menti | |
| carpere et in studiis molliter esse meis, | |
| et parvam celebrare domum veteresque Penates | |
| et quae nunc domino rura paterna carent, | 10 |
| inque sinu dominae carisque sodalibus inque | |
| securus patria consenuisse mea. | |
| haec mea sic quondam peragi speraverat aetas; | |
| hos ego sic annos ponere dignus eram. | |
| non ita dis visum est, qui me terraque marique | 15 |
| actum Sarmaticis exposuere locis. | |
| in cava ducuntur quassae navalia puppes, | |
| ne temere in mediis dissoluantur aquis. | |
| ne cadat et †multas palmas inhonestet adeptus† | |
| languidus in pratis gramina carpit equus. | 20 |
| miles ubi emeritis non est satis utilis annis, | |
| ponit ad antiquos, quae tulit, arma Lares. | |
| sic igitur, tarda vires minuente senecta, | |
| me quoque donari iam rude tempus erat; | |
| tempus erat nec me peregrinum ducere caelum, | 25 |
| nec siccam Getico fonte levare sitim, | |
| sed modo, quos habui, vacuos secedere in hortos, | |
| nunc hominum visu rursus et Vrbe frui. | |
| sic animo quondam non divinante futura | |
| optabam placide vivere posse senex. | 30 |
| fata repugnarunt, quae, cum mihi tempora prima | |
| mollia praebuerint, posteriora gravant. | |
| iamque decem lustris omni sine labe peractis, | |
| parte premor vitae deteriore meae; | |
| nec procul a metis, quas paene tenere videbar, | 35 |
| curriculo gravis est facta ruina meo. | |
| ergo illum demens in me saevire coëgi, | |
| mitius inmensus quo nihil orbis habet, | |
| ipsaque delictis victa est clementia nostris, | |
| nec tamen errori vita negata meo est, | 40 |
| vita procul patria peragenda sub axe Boreo, | |
| qua maris Euxini terra sinistra iacet? | |
| hoc mihi si Delphi Dodonaque diceret ipsa, | |
| esse videretur vanus uterque locus. | |
| nil adeo validum est, adamas licet alliget illud, | 45 |
| ut maneat rapido firmius igne Iovis; | |
| nil ita sublime est supraque pericula tendit | |
| non sit ut inferius suppositumque deo. | |
| nam quamquam vitio pars est contracta malorum, | |
| plus tamen exitii numinis ira dedit. | 50 |
| at vos admoniti nostris quoque casibus este, | |
| aequantem superos emeruisse virum. |