| IX | |
| Si licet et pateris, nomen facinusque tacebo, | 4.9.1 |
| et tua Lethaeis acta dabuntur aquis, | |
| nostraque vincetur lacrimis sententia seris, | |
| fac modo te pateat paenituisse tui; | |
| fac modo te damnes cupiasque eradere vitae | 5 |
| tempora, si possis, Tisiphonaea tuae. | |
| sin minus, et flagrant odio tua pectora nostri, | |
| induet infelix arma coacta dolor. | |
| sim licet extremum, sicut sum, missus in orbem, | |
| nostra suas isto porriget ira manus. | 10 |
| omnia, si nescis, Caesar mihi iura reliquit, | |
| et sola est patria poena carere mea. | |
| et patriam, modo sit sospes, speramus ab illo: | |
| saepe Iovis telo quercus adusta viret. | |
| denique vindictae si sit mihi nulla facultas, | 15 |
| Pierides vires et sua tela dabunt. | |
| quod Scythicis habitem longe summotus in oris, | |
| siccaque sint oculis proxima signa meis, | |
| nostra per inmensas ibunt praeconia gentes, | |
| quodque querar notum qua patet orbis erit. | 20 |
| ibit ad occasum quicquid dicemus ob ortu, | |
| testis et Hesperiae vocis Eous erit. | |
| trans ego tellurem, trans altas audiar undas, | |
| et gemitus vox est magna futura mei; | |
| nec tua te sontem tantummodo saecula norint, | 25 |
| perpetuae crimen posteritatis eris. | |
| iam feror in pugnas et nondum cornua sumpsi, | |
| nec mihi sumendi causa sit ulla velim. | |
| Circus adhuc cessat; spargit iam torvus harenam | |
| taurus et infesto iam pede pulsat humum. | 30 |
| hoc quoque, quam volui, plus est: cane, Musa, recessus, | |
| dum licet huic nomen dissimulare suum. |