| XIV | |
| Quanta tibi dederim nostris monumenta libellis, | 5.14.1 |
| o mihi me coniunx carior, ipsa vides. | |
| detrahat auctori multum fortuna licebit, | |
| tu tamen ingenio clara ferere meo; | |
| dumque legar, mecum pariter tua fama legetur, | 5 |
| nec potes in maestos omnis abire rogos; | |
| cumque viri casu possis miseranda videri, | |
| invenies aliquas, quae, quod es, esse velint, | |
| quae te, nostrorum cum sis in parte malorum, | |
| felicem dicant invideantque tibi. | 10 |
| non ego divitias dando tibi plura dedissem: | |
| nil feret ad manes divitis umbra sui. | |
| perpetui fructum donavi nominis, idque | |
| quo dare nil potui munere maius, habes. | |
| adde quod, ut rerum sola es tutela mearum, | 15 |
| ad te non parvi venit honoris onus, | |
| quod numquam vox est de te mea muta tuique | |
| indiciis debes esse superba viri. | |
| quae ne quis possit temeraria dicere, persta, | |
| et pariter serva meque piamque fidem. | 20 |
| nam tua, dum stetimus, turpi sine crimine mansit, | |
| et tantum probitas inreprehensa fuit. | |
| area de nostra nunc est tibi facta ruina; | |
| conspicuum virtus hic tua ponat opus. | |
| esse bonam facile est, ubi, quod vetet esse, remotum est, | 25 |
| et nihil officio nupta quod obstet habet. | |
| cum deus intonuit, non se subducere nimbo, | |
| id demum est pietas, id socialis amor. | |
| rara quidem virtus, quam non Fortuna gubernet, | |
| quae maneat stabili, cum fugit illa, pede. | 30 |
| †siqua tamen pretii sibi merces ipsa petiti† | |
| inque parum laetis ardua rebus adest, | |
| ut tempus numeres, per saecula nulla tacetur, | |
| ut loca, mirantur qua patet orbis iter. | |
| aspicis ut longo teneat laudabilis aevo | 35 |
| nomen inextinctum Penelopaea fides? | |
| cernis ut Admeti cantetur et Hectoris uxor | |
| ausaque in accensos Iphias ire rogos? | |
| ut vivat fama coniunx Phylaceia, cuius | |
| Iliacam celeri vir pede pressit humum? | 40 |
| morte nihil opus est pro me, sed amore fideque: | |
| non ex difficili fama petenda tibi est. | |
| nec te credideris, quia non facis, ista moneri: | |
| vela damus, quamvis remige puppis eat. | |
| qui monet ut facias, quod iam facis, ille monendo | 45 |
| laudat et hortatu comprobat acta suo. |