XIII
Hanc tuus e Getico mittit tibi Naso salutem, 5.13.1
  mittere si quisquam, quo caret ipse, potest.
aeger enim traxi contagia corpore mentis,
  libera tormento pars mihi ne qua vacet,
perque dies multos lateris cruciatibus uror, 5
  saeva quod immodico frigore laesit hiems.
si tamen ipse vales, aliqua nos parte valemus:
  quippe mea est umeris fulta ruina tuis.
quid, mihi cum dederis ingentia pignora, cumque
  per numeros omnes hoc tueare caput, 10
quod tua me raro solatur epistula, peccas,
  remque piam praestas, sed mihi verba negas?
hoc, precor, emenda: quod si correxeris unum,
  nullus in egregio corpore naevus erit.
pluribus accusem, fieri nisi possit, ut ad me 15
  littera non veniat, missa sit illa tamen.
di faciant, ut sit temeraria nostra querela,
  teque putem falso non meminisse mei.
quod precor, esse liquet: neque enim mutabile robur
  credere me fas est pectoris esse tui. 20
cana prius gelido desint absinthia Ponto,
  et careat dulci Trinacris Hybla thymo,
inmemorem quam te quisquam convincat amici.
  non ita sunt fati stamina nigra mei.
tu tamen, ut possis falsae quoque pellere culpae 25
  crimina, quod non es, ne videare, cave.
utque solebamus consumere longa loquendo
  tempora, sermoni deficiente die,
sic ferat ac referat tacitas nunc littera voces,
  et peragant linguae charta manusque vices. 30
quod fore ne nimium videar diffidere (sitque
  versibus hoc paucis admonuisse satis),
accipe quo semper finitur epistula verbo,
  aque meis distent ut tua fata, 'vale'.