| XII | |
| Scribis, ut oblectem studio lacrimabile tempus, | 5.12.1 |
| ne pereant turpi pectora nostra situ. | |
| difficile est quod, amice, mones, quia carmina laetum | |
| sunt opus, et pacem mentis habere volunt. | |
| nostra per adversas agitur fortuna procellas, | 5 |
| sorte nec ulla mea tristior esse potest. | |
| exigis ut Priamus natorum a funere ludat, | |
| et Niobe festos ducat ut orba choros. | |
| luctibus a studio videor debere teneri, | |
| solus in extremos iussus abire Getas. | 10 |
| des licet invalido pectus mihi robore fultum, | |
| fama refert Anyti quale fuisse reo: | |
| fracta cadet tantae sapientia mole ruinae; | |
| plus valet humanis viribus ira dei. | |
| ille senex, dictus sapiens ab Apolline, nullum | 15 |
| scribere in hoc casu sustinuisset opus. | |
| ut veniant patriae, veniant oblivia vestri, | |
| omnis ut amissi sensus abesse queat, | |
| at timor officio fungi vetat, esse quietum | |
| cinctus ab innumero me vetat hoste locus. | 20 |
| adde quod ingenium longa rubigine laesum | |
| torpet et est multo, quam fuit ante, minus. | |
| fertilis, assiduo si non renovetur aratro, | |
| nil nisi cum spinis gramen habebit ager. | |
| tempore qui longo steterit, male currit et inter | 25 |
| carceribus missos ultimus ibit equus. | |
| vertitur in teneram cariem rimisque dehiscit, | |
| siqua diu solitis cumba vacarit aquis. | |
| me quoque despera, fuerim cum parvus et ante, | |
| illi, qui fueram, posse redire parem. | 30 |
| contudit ingenium patientia longa malorum, | |
| et pars antiqui nulla vigoris adest. | |
| siqua tamen nobis, ut nunc quoque, sumpta tabella est, | |
| inque suos volui cogere verba pedes, | |
| carmina nulla mihi veniunt aut qualia cernis, | 35 |
| digna sui domini tempore, digna loco. | |
| denique non parvas animo dat gloria vires, | |
| et fecunda facit pectora laudis amor. | |
| nominis et famae quondam fulgore trahebar, | |
| dum tulit antemnas aura secunda meas. | 40 |
| non adeo est bene nunc ut sit mihi gloria curae: | |
| si liceat, nulli cognitus esse velim. | |
| an quia cesserunt primo bene carmina, suades | |
| scribere, successus ut sequar ipse meos? | |
| pace, novem, vestra liceat dixisse, sorores: | 45 |
| vos estis nostrae maxima causa fugae. | |
| utque dedit iustas tauri fabricator aëni, | |
| sic ego do poenas Artibus ipse meis. | |
| nil mihi debebat cum versibus amplius esse, | |
| cum fugerem merito naufragus omne fretum. | 50 |
| at, puto, si demens studium fatale retemptem, | |
| hic mihi praebebit carminis arma locus? | |
| non liber hic ullus, non qui mihi commodet aurem, | |
| verbaque significent quid mea, norit, adest. | |
| †omnia barbariae loca sunt vocisque ferinae | 55 |
| omnia quae possint plena timore soni†. | |
| ipse mihi videor iam dedidicisse Latine: | |
| nam didici Getice Sarmaticeque loqui. | |
| nec tamen, ut verum fatear tibi, nostra teneri | |
| a componendo carmine Musa potest. | 60 |
| scribimus et scriptos absumimus igne libellos: | |
| exitus est studii parva favilla mei. | |
| nec possum et cupio non ullos ducere versus: | |
| ponitur idcirco noster in igne labor, | |
| nec nisi pars casu flammis erepta dolove | 65 |
| ad vos ingenii pervenit ulla mei. | |
| sic utinam, quae nil metuentem tale magistrum | |
| perdidit, in cineres Ars mea versa foret! |