| XI | |
| Quod te nescioquis per iurgia dixerit esse | 5.11.1 |
| exulis uxorem, littera questa tua est. | |
| indolui, non tam mea quod fortuna male audit, | |
| qui iam consuevi fortiter esse miser, | |
| quam quod cui minime vellem, sum causa pudoris, | 5 |
| teque reor nostris erubuisse malis. | |
| perfer et obdura; multo graviora tulisti, | |
| eripuit cum me principis ira tibi. | |
| fallitur iste tamen, quo iudice nominor exul: | |
| mollior est culpam poena secuta meam. | 10 |
| maxima poena mihi est ipsum offendisse, priusque | |
| venisset mallem funeris hora mihi. | |
| quassa tamen nostra est, non mersa nec obruta navis, | |
| utque caret portu, sic tamen extat aquis. | |
| nec vitam nec opes nec ius mihi civis ademit, | 15 |
| qui merui vitio perdere cuncta meo, | |
| sed quia peccato facinus non adfuit illi, | |
| nil nisi me patriis iussit abesse focis, | |
| utque aliis, quorum numerum comprendere non est, | |
| Caesareum numen sic mihi mite fuit. | 20 |
| ipse relegati, non exulis utitur in me | |
| nomine: tuta suo iudice causa mea est. | |
| iure igitur laudes, Caesar, pro parte virili | |
| carmina nostra tuas qualiacumque canunt; | |
| iure deos, ut adhuc caeli tibi limina claudant, | 25 |
| teque velint sine se, comprecor, esse deum. | |
| optat idem populus; sed, ut in mare flumina vastum, | |
| sic solet exiguae currere rivus aquae. | |
| at tu fortunam, cuius vocor exul ab ore, | |
| nomine mendaci parce gravare meam! | 30 |