| X | |
| Ut sumus in Ponto, ter frigore constitit Hister, | 5.10.1 |
| facta est Euxini dura ter unda maris. | |
| at mihi iam videor patria procul esse tot annis, | |
| Dardana quot Graio Troia sub hoste fuit. | |
| stare putes, adeo procedunt tempora tarde, | 5 |
| et peragit lentis passibus annus iter; | |
| nec mihi solstitium quicquam de noctibus aufert, | |
| efficit angustos nec mihi bruma dies. | |
| scilicet in nobis rerum natura novata est, | |
| cumque meis curis omnia longa facit? | 10 |
| an peragunt solitos communia tempora motus, | |
| stantque magis vitae tempora dura meae, | |
| quem tenet Euxini mendax cognomine litus, | |
| et Scythici vere terra sinistra freti? | |
| innumerae circa gentes fera bella minantur, | 15 |
| quae sibi non rapto vivere turpe putant; | |
| nil extra tutum est: tumulus defenditur ipse | |
| moenibus exiguis ingenioque loci. | |
| cum minime credas, ut avis, densissimus hostis | |
| advolat, et praedam vix bene visus agit. | 20 |
| saepe intra muros clausis venientia portis | |
| per medias legimus noxia tela vias. | |
| est igitur rarus, rus qui colere audeat, isque | |
| hac arat infelix, hac tenet arma manu. | |
| sub galea pastor iunctis pice cantat avenis, | 25 |
| proque lupo pavidae bella verentur oves. | |
| vix ope castelli defendimur, et tamen intus | |
| mixta facit Graecis barbara turba metum. | |
| quippe simul nobis habitat discrimine nullo | |
| barbarus et tecti plus quoque parte tenet. | 30 |
| quos ut non timeas, possis odisse videndo | |
| pellibus et longa pectora tecta coma. | |
| hos quoque, qui geniti Graia creduntur ab urbe, | |
| pro patrio cultu Persica braca tegit. | |
| exercent illi sociae commercia linguae: | 35 |
| per gestum res est significanda mihi. | |
| barbarus hic ego sum, qui non intellegor ulli, | |
| et rident stolidi verba Latina Getae; | |
| meque palam de me tuto male saepe loquuntur, | |
| forsitan obiciunt exiliumque mihi. | 40 |
| utque fit, insanum me aliquid dicentibus illis | |
| abnuerim quotiens adnuerimque, putant. | |
| adde quod iniustum rigido ius dicitur ense, | |
| dantur et in medio vulnera saepe foro. | |
| o duram Lachesin, quae tam grave sidus habenti | 45 |
| fila dedit vitae non breviora meae! | |
| quod patriae vultu vestroque caremus, amici, | |
| atque hic in Scythicis gentibus esse queror: | |
| utraque poena gravis, merui tamen Vrbe carere, | |
| non merui tali forsitan esse loco. | 50 |
| quid loquor, ah, demens? ipsam quoque perdere vitam | |
| Caesaris offenso numine, dignus eram! |