| IX | |
| O tua si sineres in nostris nomina poni | 5.9.1 |
| carminibus, positus quam mihi saepe fores! | |
| te canerem solum, meriti memor, inque libellis | |
| crevisset sine te pagina nulla meis. | |
| quid tibi deberem, tota sciretur in Vrbe, | 5 |
| exul in amissa si tamen Vrbe legor. | |
| te praesens mitem nosset, te serior aetas, | |
| scripta vetustatem si modo nostra ferent, | |
| nec tibi cessaret doctus bene dicere lector: | |
| hic te servato vate maneret honor. | 10 |
| Caesaris est primum munus, quod ducimus auras; | |
| gratia post magnos est tibi habenda deos. | |
| ille dedit vitam; tu, quam dedit ille, tueris, | |
| et facis accepto munere posse frui. | |
| cumque perhorruerit casus pars maxima nostros, | 15 |
| pars etiam credi praetimuisse velit, | |
| naufragiumque meum tumulo spectarit ab alto, | |
| nec dederit nanti per freta saeva manum, | |
| seminecem Stygia revocasti solus ab unda: | |
| hoc quoque, quod memores possumus esse, tuum est. | 20 |
| di tibi se tribuant cum Caesare semper amicos: | |
| non potuit votum plenius esse meum. | |
| haec meus argutis, si tu paterere, libellis | |
| poneret in multa luce videnda labor; | |
| nunc quoque se, quamvis est iussa quiescere, quin te | 25 |
| nominet invitum, vix mea Musa tenet. | |
| utque canem pavidae nactum vestigia cervae | |
| luctantem frustra copula dura tenet, | |
| utque fores nondum reserati carceris acer | |
| nunc pede, nunc ipsa fronte lacessit equus, | 30 |
| sic mea lege data vincta atque inclusa Thalia | |
| per titulum vetiti nominis ire cupit. | |
| ne tamen officio memoris laedaris amici, | |
| parebo iussis—parce timere—tuis. | |
| at non parerem, si non meminisse putarer: | 35 |
| hoc quod non prohibet vox tua, gratus ero, | |
| dumque—quod o breve sit!—lumen vitale videbo, | |
| serviet officio spiritus iste tuo. |