| VIII | |
| Non adeo cecidi, quamvis abiectus, ut infra | 5.8.1 |
| te quoque sim, inferius quo nihil esse potest. | |
| quae tibi res animos in me facit, improbe? curve | |
| casibus insultas, quos potes ipse pati? | |
| nec mala te reddunt mitem placidumque iacenti | 5 |
| nostra, quibus possint inlacrimare ferae? | |
| nec metuis dubio Fortunae stantis in orbe | |
| numen et exosae verba superba deae? | |
| exigit at dignas ultrix Rhamnusia poenas: | |
| inposito calcas quid mea fata pede? | 10 |
| vidi ego naufragium qui risit in aequore mergi, | |
| et 'numquam' dixi 'iustior unda fuit'. | |
| vilia qui quondam miseris alimenta negarat, | |
| nunc mendicato pascitur ipse cibo. | |
| passibus ambiguis Fortuna volubilis errat | 15 |
| et manet in nullo certa tenaxque loco, | |
| sed modo laeta nitet, vultus modo sumit acerbos, | |
| et tantum constans in levitate sua est. | |
| nos quoque floruimus, sed flos erat ille caducus, | |
| flammaque de stipula nostra brevisque fuit. | 20 |
| neve tamen tota capias fera gaudia mente, | |
| non est placandi spes mihi nulla dei, | |
| vel quia peccavi citra scelus, utque pudore | |
| non caret, invidia sic mea culpa caret, | |
| vel quia nil ingens ad finem solis ab ortu | 25 |
| illo, cui paret, mitius orbis habet. | |
| scilicet ut non est per vim superabilis ulli, | |
| molle cor ad timidas sic habet ille preces, | |
| exemploque deum, quibus accessurus et ipse est, | |
| cum poenae venia plura roganda dabit. | 30 |
| si numeres anno soles et nubila toto, | |
| invenies nitidum saepius isse diem. | |
| ergo ne nimium nostra laetere ruina, | |
| restitui quondam me quoque posse puta; | |
| posse puta fieri lenito principe, vultus | 35 |
| ut videas media tristis in Vrbe meos; | |
| utque ego te videam causa graviore fugatum, | |
| haec sunt a primis proxima vota meis. |