| VIIb | |
| Carmina quod pleno saltari nostra theatro, | 5.7b.25 |
| versibus et plaudi scribis, amice, meis: | |
| nil equidem feci—tu scis hoc ipse—theatris, | |
| Musa nec in plausus ambitiosa mea est; | |
| non tamen ingratum est, quodcumque oblivia nostri | |
| impedit et profugi nomen in ora refert. | 30 |
| quamvis interdum, quae me laesisse recordor, | |
| carmina devoveo Pieridasque meas, | |
| cum bene devovi, nequeo tamen esse sine illis, | |
| vulneribusque meis tela cruenta sequor, | |
| quaeque modo Euboicis lacerata est fluctibus, audet | 35 |
| Graia Capherea currere puppis aqua. | |
| nec tamen, ut lauder vigilo curamque futuri | |
| nominis, utilius quod latuisset, ago. | |
| detineo studiis animum falloque dolores, | |
| experior curis et dare verba meis. | 40 |
| quid potius faciam desertis solus in oris, | |
| quamve malis aliam quaerere coner opem? | |
| sive locum specto, locus est inamabilis, et quo | |
| esse nihil toto tristius orbe potest, | |
| sive homines, vix sunt homines hoc nomine digni, | 45 |
| quamque lupi, saevae plus feritatis habent. | |
| non metuunt leges, sed cedit viribus aequum, | |
| victaque pugnaci iura sub ense iacent. | |
| pellibus et laxis arcent mala frigora bracis, | |
| oraque sunt longis horrida tecta comis. | 50 |
| in paucis extant Graecae vestigia linguae, | |
| haec quoque iam Getico barbara facta sono. | |
| unus in hoc nemo est populo, qui forte Latine | |
| quamlibet e medio reddere verba queat. | |
| ille ego Romanus vates—ignoscite, Musae!— | 55 |
| Sarmatico cogor plurima more loqui. | |
| et pudet et fateor, iam desuetudine longa | |
| vix subeunt ipsi verba Latina mihi. | |
| nec dubito quin sint et in hoc non pauca libello | |
| barbara: non hominis culpa, sed ista loci. | 60 |
| ne tamen Ausoniae perdam commercia linguae, | |
| et fiat patrio vox mea muta sono, | |
| ipse loquor mecum desuetaque verba retracto, | |
| et studii repeto signa sinistra mei. | |
| sic animum tempusque traho sensumque reduco | 65 |
| a contemplatu summoveoque mali. | |
| carminibus quaero miserarum oblivia rerum: | |
| praemia si studio consequar ista, sat est. |