| VII | |
| Quam legis, ex illa tibi venit epistula terra, | 5.7.1 |
| latus ubi aequoreis additur Hister aquis. | |
| si tibi contingit cum dulci vita salute, | |
| candida fortunae pars manet una meae. | |
| scilicet, ut semper, quid agam, carissime, quaeris, | 5 |
| quamvis hoc vel me scire tacente potes. | |
| sum miser; haec brevis est nostrorum summa malorum, | |
| quisquis et offenso Caesare vivit, erit. | |
| turba Tomitanae quae sit regionis et inter | |
| quos habitem mores, discere cura tibi est? | 10 |
| mixta sit haec quamvis inter Graecosque Getasque, | |
| a male pacatis plus trahit ora Getis. | |
| Sarmaticae maior Geticaeque frequentia gentis | |
| per medias in equis itque reditque vias. | |
| in quibus est nemo, qui non coryton et arcum | 15 |
| telaque vipereo lurida felle gerat. | |
| vox fera, trux vultus, verissima Martis imago, | |
| non coma, non ulla barba resecta manu. | |
| dextera non segnis fixo dare vulnera cultro, | |
| quem iunctum lateri barbarus omnis habet. | 20 |
| vivit in his heu nunc, lusorum oblitus amorum! | |
| hos videt, hos vates audit, amice, tuus: | |
| atque utinam vivat non et moriatur in illis, | |
| absit ab invisis ut tamen umbra locis. |