| VI | |
| Tu quoque, nostrarum quondam fiducia rerum, | 5.6.1 |
| qui mihi confugium, qui mihi portus eras, | |
| tu quoque suscepti curam dimittis amici, | |
| officiique pium tam cito ponis onus? | |
| sarcina sum, fateor, quam si non tempore nostro | 5 |
| depositurus eras, non subeunda fuit. | |
| fluctibus in mediis navem, Palinure, relinquis? | |
| ne fuge, neve tua sit minor arte fides! | |
| numquid Achilleos inter fera proelia fidi | |
| deseruit levitas Automedontis equos? | 10 |
| quem semel excepit, numquam Podalirius aegro | |
| promissam medicae non tulit artis opem. | |
| turpius eicitur, quam non admittitur hospes: | |
| quae patuit, dextrae firma sit ara meae. | |
| nil nisi me solum primo tutatus es, at nunc | 15 |
| me pariter serva iudiciumque tuum; | |
| si modo non aliqua est in me nova culpa, tuamque | |
| mutarunt subito crimina nostra fidem. | |
| spiritus hic, Scythica quem non bene ducimus aura, | |
| quod cupio, membris exeat ante meis, | 20 |
| quam tua delicto stringantur pectora nostro, | |
| et videar merito vilior esse tibi. | |
| non adeo toti fatis urgemur iniquis, | |
| ut mea sit longis mens quoque mota malis. | |
| finge tamen motam, quotiens Agamemnone natum | 25 |
| dixisse in Pyladen improba verba putas? | |
| nec procul a vero est quin vel pulsarit amicum: | |
| mansit in officiis non minus ille suis. | |
| hoc est cum miseris solum commune beatis, | |
| ambobus tribui quod solet obsequium; | 30 |
| ceditur et caecis et quos praetexta verendos | |
| virgaque cum verbis imperiosa facit. | |
| si mihi non parcis, fortunae parcere debes: | |
| non habet in nobis ullius ira locum. | |
| elige nostrorum minimum minimumque malorum, | 35 |
| isto, quo reris, grandius illud erit. | |
| quam multa madidae celantur harundine fossae, | |
| florida quam multas Hybla tuetur apes, | |
| quam multae gracili terrena sub horrea ferre | |
| limite formicae grana reperta solent, | 40 |
| tam me circumstat densorum turba malorum: | |
| crede mihi, vero est nostra querela minor. | |
| his qui contentus non est, in litus harenas, | |
| in segetem spicas, in mare fundat aquas. | |
| intempestivos igitur compesce tumores, | 45 |
| vela nec in medio desere nostra mari. |