V
|
|
Annuus adsuetum dominae natalis honorem
|
5.5.1
|
exigit: ite manus ad pia sacra meae.
|
|
sic quondam festum Laërtius egerit heros
|
|
forsan in extremo coniugis orbe diem.
|
|
lingua favens adsit, nostrorum oblita malorum,
|
5
|
quae, puto, dedidicit iam bona verba loqui;
|
|
quaeque semel toto vestis mihi sumitur anno,
|
|
sumatur fatis discolor alba meis;
|
|
araque gramineo viridis de caespite fiat,
|
|
et velet tepidos nexa corona focos.
|
10
|
da mihi tura, puer, pingues facientia flammas,
|
|
quodque pio fusum stridat in igne merum.
|
|
optime natalis! quamvis procul absumus, opto
|
|
candidus huc venias dissimilisque meo,
|
|
si quod et instabat dominae miserabile vulnus,
|
15
|
sit perfuncta meis tempus in omne malis;
|
|
quaeque gravi nuper plus quam quassata procella est,
|
|
quod superest, tutum per mare navis eat.
|
|
illa domo nataque sua patriaque fruatur—
|
|
erepta haec uni sit satis esse mihi—
|
20
|
quatenus et non est in caro coniuge felix,
|
|
pars vitae tristi cetera nube vacet.
|
|
vivat, ametque virum, quoniam sic cogitur, absens,
|
|
consumatque annos, sed diuturna, suos.
|
|
adicerem et nostros, sed ne contagia fati
|
25
|
corrumpant timeo, quos agit ipsa, mei.
|
|
nil homini certum est: fieri quis posse putaret,
|
|
ut facerem in mediis haec ego sacra Getis?
|
|
aspice ut aura tamen fumos e ture coortos
|
|
in partes Italas et loca dextra ferat.
|
30
|
sensus inest igitur nebulis, quas exigit ignis:
|
|
consilio fugiunt aethera, Ponte, tuum.
|
|
consilio, commune sacrum cum fiat in ara
|
|
fratribus, alterna qui periere manu,
|
|
ipsa sibi discors, tamquam mandetur ab illis,
|
35
|
scinditur in partes atra favilla duas.
|
|
hoc, memini, quondam fieri non posse loquebar,
|
|
et me Battiades iudice falsus erat:
|
|
omnia nunc credo, cum tu non stultus ab Arcto
|
|
terga, vapor, dederis Ausoniamque petas.
|
40
|
haec ergo lux est, quae si non orta fuisset,
|
|
nulla fuit misero festa videnda mihi.
|
|
edidit haec mores illis heroisin aequos,
|
|
quis erat Eëtion Icariusque pater.
|
|
nata pudicitia est ista probitasque, fidesque,
|
45
|
at non sunt ista gaudia nata die,
|
|
sed labor et curae fortunaque moribus impar,
|
|
iustaque de viduo paene querela toro.
|
|
scilicet adversis probitas exercita rebus
|
|
tristi materiam tempore laudis habet.
|
50
|
si nihil infesti durus vidisset Vlixes,
|
|
Penelope felix, sed sine laude foret.
|
|
victor Echionias si vir penetrasset in arces,
|
|
forsitan Euadnen vix sua nosset humus.
|
|
cum Pelia genitae tot sint, cur nobilis una est?
|
55
|
nempe fuit misero nupta quod una viro.
|
|
effice ut Iliacas tangat prior alter harenas,
|
|
Laodamia nihil cur referatur erit.
|
|
et tua, quod malles, pietas ignota maneret,
|
|
implerent venti si mea vela sui.
|
60
|
di tamen et Caesar dis accessure, sed olim,
|
|
aequarint Pylios cum tua fata dies,
|
|
non mihi, qui poenam fateor meruisse, sed illi
|
|
parcite, quae nullo digna dolore dolet!
|
|