LIBER PRIMVS
BRVTO
Naso Tomitanae iam non nouus incola terrae 1.1.1
  hoc tibi de Getico litore mittit opus.
Si uacat, hospitio peregrinos, Brute, libellos
  excipe dumque aliquo, quolibet abde modo.
Publica non audent intra monimenta uenire, 5
  ne suus hoc illis clauserit auctor iter.
A, quotiens dixi: 'Certe nil turpe docetis,
  ite, patet castis uersibus ille locus.'
Non tamen accedunt, sed, ut aspicis ipse, latere
  sub lare priuato tutius esse putant. 10
Quaeris ubi hos possis nullo componere laeso?
  Qua steterant Artes, pars uacat illa tibi.
Quid ueniant nouitate roges fortasse sub ipsa.
  Accipe quodcumque est, dummodo non sit amor.
Inuenies, quamuis non est miserabilis index, 15
  non minus hoc illo triste quod ante dedi.
Rebus idem titulo differt, et epistula cui sit
  non occultato nomine missa docet.
Nec uos hoc uultis, sed nec prohibere potestis
  Musaque ad inuitos officiosa uenit. 20
Quicquid id est, adiunge meis; nihil inpedit ortos
  exule seruatis legibus Vrbe frui.
Quod metuas non est: Antoni scripta leguntur
  doctus et in promptu scrinia Brutus habet.
Nec me nominibus furiosus confero tantis: 25
  saeua deos contra non tamen arma tuli.
Denique Caesareo, quod non desiderat ipse,
  non caret e nostris ullus honore liber.
Si dubitas de me, laudes admitte deorum
  et carmen dempto nomine sume meum. 30
Adiuuat in bello pacatae ramus oliuae
  proderit auctorem pacis habere nihil?
Cum foret Aeneae ceruix subiecta parenti,
  dicitur ipsa uiro flamma dedisse uiam.
Fert liber Aeneaden, et non iter omne patebit? 35
  At patriae pater hic, ipsius ille fuit.
Ecquis ita est audax ut limine cogat abire
  iactantem Pharia tinnula sistra manu?
Ante deum Matrem cornu tibicen adunco
  cum canit, exiguae quis stipis aera negat? 40
Scimus ab imperio fieri nil tale Dianae;
  unde tamen uiuat uaticinator habet.
Ipsa mouent animos superorum numina nostros
  turpe nec est tali credulitate capi.
En, ego pro sistro Phrygiique foramine buxi 45
  gentis Iuleae nomina sancta fero.
Vaticinor moneoque: locum date sacra ferenti;
  non mihi, sed magno poscitur ille deo,
nec, quia uel merui uel sensi principis iram,
  a nobis ipsum nolle putate coli. 50
Vidi ego linigerae numen uiolasse fatentem
  Isidis Isiacos ante sedere focos.
Alter ob huic similem priuatus lumine culpam
  clamabat media se meruisse uia.
Talia caelestes fieri praeconia gaudent, 55
  ut sua quid ualeant numina teste probent.
Saepe leuant poenas ereptaque lumina reddunt,
  cum bene peccati paenituisse uident.
Paenitet, o! si quid miserorum creditur ulli,
  paenitet et facto torqueor ipse meo. 60
Cumque sit exilium, magis est mihi culpa dolori
  estque pati poenam quam meruisse minus.
Vt mihi di faueant, quibus est manifestior ipse,
  poena potest demi, culpa perennis erit.
Mors faciet certe ne sim, cum uenerit, exul; 65
  ne non peccarim mors quoque non faciet.
Non igitur mirum, si mens mea tabida facta
  de niue manantis more liquescit aquae.
Estur ut occulta uitiata teredine nauis,
  aequorei scopulos ut cauat unda salis, 70
roditur ut scabra positum rubigine ferrum,
  conditus ut tineae carpitur ore liber,
sic mea perpetuos curarum pectora morsus,
  fine quibus nullo conficiantur, habent.
Nec prius hi mentem stimuli quam uita relinquet 75
  quique dolet citius quam dolor ipse cadet.
Hoc mihi si superi, quorum sumus omnia, credent,
  forsitan exigua dignus habebor ope,
inque locum Scythico uacuum mutabor ab arcu.
  Plus isto duri si precer oris ero. 80