| FABIO MAXIMO | |
| Maxime, qui tanti mensuram nominis inples | 1.2.1 |
| et geminas animi nobilitate genus, | |
| qui nasci ut posses, quamuis cecidere trecenti, | |
| non omnis Fabios abstulit una dies, | |
| forsitan haec a quo mittatur epistula quaeras, | 5 |
| quisque loquar tecum certior esse uelis. | |
| Ei mihi! quid faciam? Vereor ne nomine lecto | |
| durus et auersa cetera mente legas! | |
| Videris! Audebo tibi me scripsisse fateri | |
| < . . . . . . . . . . . . . . > | 10 |
| qui, cum me poena dignum grauiore fuisse | |
| confiteor, possum uix grauiora pati. | |
| Hostibus in mediis interque pericula uersor, | |
| tamquam cum patria pax sit adempta mihi. | |
| Qui, mortis saeuo geminent ut uulnere causas, | 15 |
| omnia uipereo spicula felle linunt. | |
| His eques instructus perterrita moenia lustrat | |
| more lupi clausas circumeuntis oues, | |
| at semel intentus neruo leuis arcus equino | |
| uincula semper habens inresoluta manet; | 20 |
| tecta rigent fixis ueluti uelata sagittis | |
| portaque uix firma submouet arma sera. | |
| Adde loci faciem nec fronde nec arbore tecti | |
| et quod iners hiemi continuatur hiems. | |
| Hic me pugnantem cum frigore cumque sagittis | 25 |
| cumque meo fato quarta fatigat hiems. | |
| Fine carent lacrimae, nisi cum stupor obstitit illis | |
| et similis morti pectora torpor habet. | |
| Felicem Nioben, quamuis tot funera uidit, | |
| quae posuit sensum saxea facta mali! | 30 |
| Vos quoque felices, quarum clamantia fratrem | |
| cortice uelauit populus ora nouo! | |
| Ille ego sum lignum qui non admittar in ullum; | |
| ille ego sum frustra qui lapis esse uelim. | |
| Ipsa Medusa oculis ueniat licet obuia nostris, | 35 |
| amittet uires ipsa Medusa suas. | |
| Viuimus ut numquam sensu careamus amaro, | |
| et grauior longa fit mea poena mora. | |
| Sic inconsumptum Tityi semperque renascens | |
| non perit, ut possit saepe perire, iecur. | 40 |
| At, puto, cum requies medicinaque publica curae | |
| somnus adest, solitis nox uenit orba malis. | |
| Somnia me terrent ueros imitantia casus | |
| et uigilant sensus in mea damna mei. | |
| Aut ego Sarmaticas uideor uitare sagittas | 45 |
| aut dare captiuas ad fera uincla manus | |
| aut, ubi decipior melioris imagine somni, | |
| aspicio patriae tecta relicta meae | |
| et modo uobiscum, quos sum ueneratus, amici, | |
| et modo cum cara coniuge multa loquor. | 50 |
| Sic ubi percepta est breuis et non uera uoluptas, | |
| peior ab admonitu fit status iste boni. | |
| Siue dies igitur caput hoc miserabile cernit, | |
| siue pruinosi Noctis aguntur equi, | |
| sic mea perpetuis liquefiunt pectora curis, | 55 |
| ignibus admotis ut noua cera solet. | |
| Saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem, | |
| ne mea Sarmaticum contegat ossa solum. | |
| Cum subit, Augusti quae sit clementia, credo | |
| mollia naufragiis litora posse dari. | 60 |
| Cum uideo quam sint mea fata tenacia, frangor | |
| spesque leuis magno uicta timore cadit, | |
| nec tamen ulterius quicquam speroue precorue | |
| quam male mutato posse carere loco. | |
| Aut hoc aut nihil est pro me temptare modeste | 65 |
| gratia quod saluo uestra pudore queat. | |
| Suscipe, Romanae facundia, Maxime, linguae | |
| difficilis causae mite patrocinium. | |
| Est mala, confiteor, sed te bona fiet agente: | |
| lenia pro misera fac modo uerba fuga. | 70 |
| Nescit enim Caesar, quamuis deus omnia norit, | |
| ultimus hic qua sit condicione locus. | |
| Magna tenent illud numen molimina rerum, | |
| haec est caelesti pectore cura minor, | |
| nec uacat in qua sint positi regione Tomitae | 75 |
| quaerere—finitimo uix loca nota Getae— | |
| aut quid Sauromatae faciant, quid Iazyges acres | |
| cultaque Oresteae Taurica terra deae | |
| quaeque aliae gentes, ubi frigore constitit Hister, | |
| dura meant celeri terga per amnis equo. | 80 |
| Maxima pars hominum nec te, pulcherrima, curat, | |
| Roma, nec Ausonii militis arma timet. | |
| Dant illis animos arcus plenaeque pharetrae | |
| quamque libet longis cursibus aptus equus | |
| quodque sitim didicere diu tolerare famemque | 85 |
| quodque sequens nullas hostis habebit aquas. | |
| Ira uiri mitis non me misisset in istam, | |
| si satis haec illi nota fuisset humus. | |
| Nec me nec quemquam Romanum gaudet ab hoste | |
| meque minus, uitam cui dabat ipse, capi. | 90 |
| Noluit, ut poterat, minimo me perdere nutu: | |
| nil opus est ullis in mea fata Getis. | |
| Sed neque cur morerer quicquam mihi comperit actum, | |
| et minus infestus quam fuit esse potest. | |
| Tunc quoque nil fecit, nisi quod facere ipse coegi; | 95 |
| paene etiam merito parcior ira meo est. | |
| Di faciant igitur, quorum iustissimus ipse est, | |
| alma nihil maius Caesare terra ferat. | |
| Vtque diu sub eo, sic sit sub Caesare terra | |
| perque manus huius tradita gentis eat. | 100 |
| At tu tam placido quam nos quoque sensimus illum | |
| iudice pro lacrimis ora resolue meis. | |
| Non petito ut bene sit, sed uti male tutius utque | |
| exilium saeuo distet ab hoste meum, | |
| quamque dedere mihi praesentia numina uitam, | 105 |
| non adimat stricto squalidus ense Getes, | |
| denique, si moriar, subeam pacatius aruum | |
| ossa nec a Scythica nostra premantur humo | |
| nec male compositos, ut scilicet exule dignum, | |
| Bistonii cineres ungula pulset equi, | 110 |
| et ne, si superest aliquis post funera sensus, | |
| terreat et manes Sarmatis umbra meos. | |
| Caesaris haec animum poterant audita mouere, | |
| Maxime, mouissent si tamen ante tuum. | |
| Vox, precor, Augustas pro me tua molliat aures, | 115 |
| auxilio trepidis quae solet esse reis, | |
| adsuetaque tibi doctae dulcedine linguae | |
| aequandi superis pectora flecte uiri. | |
| Non tibi Theromedon crudusque rogabitur Atreus | |
| quique suis homines pabula fecit equis, | 120 |
| sed piger ad poenas princeps, ad praemia uelox, | |
| quique dolet, quotiens cogitur, esse ferox, | |
| qui uicit semper, uictis ut parcere posset, | |
| clausit et aeterna ciuica bella sera, | |
| multa metu poenae, poena qui pauca coercet, | 125 |
| et iacit inuita fulmina rara manu. | |
| Ergo tam placidas orator missus ad aures | |
| ut propior patriae sit fuga nostra roga. | |
| Ille ego sum qui te colui, quem festa solebat | |
| inter conuiuas mensa uidere tuos, | 130 |
| ille ego qui duxi uestros Hymenaeon ad ignes | |
| et cecini fausto carmina digna toro, | |
| cuius te solitum memini laudare libellos | |
| exceptis domino qui nocuere suo, | |
| cui tua nonnumquam miranti scripta legebas, | 135 |
| ille ego de uestra cui data nupta domo est. | |
| Hanc probat et primo dilectam semper ab aeuo | |
| est inter comites Marcia censa suas | |
| inque suis habuit matertera Caesaris ante; | |
| quarum iudicio si quam probata, proba est. | 140 |
| Ipsa sua melior fama laudantibus istis | |
| Claudia diuina non eguisset ope. | |
| Nos quoque praeteritos sine labe peregimus annos: | |
| proxima pars uitae transilienda meae. | |
| Sed de me ut sileam, coniunx mea sarcina uestra est: | 145 |
| non potes hanc salua dissimulare fide. | |
| Confugit haec ad uos, uestras amplectitur aras— | |
| iure uenit cultos ad sibi quisque deos— | |
| flensque rogat precibus lenito Caesare uestris | |
| busta sui fiant ut propiora uiri. | 150 |