| RVFINO | |
| Hanc tibi Naso tuus mittit, Rufine, salutem, | 1.3.1 |
| qui miser est, ulli si suus esse potest. | |
| Reddita confusae nuper solacia menti | |
| auxilium nostris spemque tulere malis. | |
| Vtque Machaoniis Poeantius artibus heros | 5 |
| lenito medicam uulnere sensit opem, | |
| sic ego mente iacens et acerbo saucius ictu | |
| admonitu coepi fortior esse tuo | |
| et iam deficiens sic ad tua uerba reuixi, | |
| ut solet infuso uena redire mero. | 10 |
| Non tamen exhibuit tantas facundia uires | |
| ut mea sint dictis pectora sana tuis. | |
| Vt multum demas nostrae de gurgite curae, | |
| non minus exhausto quod superabit erit. | |
| Tempore ducetur longo fortasse cicatrix: | 15 |
| horrent admotas uulnera cruda manus. | |
| Non est in medico semper releuetur ut aeger: | |
| interdum docta plus ualet arte malum. | |
| Cernis ut e molli sanguis pulmone remissus | |
| ad Stygias certo limite ducat aquas. | 20 |
| Adferat ipse licet sacras Epidaurius herbas, | |
| sanabit nulla uulnera cordis ope. | |
| Tollere nodosam nescit medicina podagram | |
| nec formidatis auxiliatur aquis. | |
| Cura quoque interdum nulla medicabilis arte | 25 |
| aut, ut sit, longa est extenuanda mora. | |
| Cum bene firmarunt animum praecepta iacentem | |
| sumptaque sunt nobis pectoris arma tui, | |
| rursus amor patriae ratione ualentior omni | |
| quod tua fecerunt scripta retexit opus. | 30 |
| Siue pium uis hoc, seu uis muliebre uocari, | |
| confiteor misero molle cor esse mihi. | |
| Non dubia est Ithaci prudentia, sed tamen optat | |
| fumum de patriis posse uidere focis. | |
| Nescio qua natale solum dulcedine cunctos | 35 |
| ducit et inmemores non sinit esse sui. | |
| Quid melius Roma? Scythico quid frigore peius? | |
| Huc tamen ex ista barbarus urbe fugit. | |
| Cum bene sit clausae cauea Pandione natae, | |
| nititur in siluas illa redire suas. | 40 |
| Adsuetos tauri saltus, adsueta leones— | |
| nec feritas illos inpedit—antra petunt. | |
| Tu tamen exilii morsus e pectore nostro | |
| fomentis speras cedere posse tuis. | |
| Effice uos ipsi ne tam mihi sitis amandi, | 45 |
| talibus ut leuius sit caruisse malum. | |
| At, puto, qua genitus fueram tellure carenti | |
| in tamen humano contigit esse loco: | |
| orbis in extremi iaceo desertus harenis, | |
| fert ubi perpetuas obruta terra niues. | 50 |
| Non ager hic pomum, non dulces educat uuas, | |
| non salices ripa, robora monte uirent. | |
| Neue fretum laudes terra magis, aequora semper | |
| uentorum rabie solibus orba tument. | |
| Quocumque aspicias, campi cultore carentes | 55 |
| uastaque quae nemo uindicat arua iacent. | |
| Hostis adest dextra laeuaque a parte timendus | |
| uicinoque metu terret utrumque latus: | |
| altera Bistonias pars est sensura sarisas, | |
| altera Sarmatica spicula missa manu. | 60 |
| I nunc et ueterum nobis exempla uirorum | |
| qui forti casum mente tulere refer | |
| et graue magnanimi robur mirare Rutili | |
| non usi reditus condicione dati. | |
| Zmyrna uirum tenuit, non Pontus et hostica tellus, | 65 |
| paene minus nullo Zmyrna petenda loco. | |
| Non doluit patria Cynicus procul esse Sinopeus, | |
| legit enim sedes, Attica terra, tuas. | |
| Arma Neoclides qui Persica contudit armis | |
| Argolica primam sensit in urbe fugam. | 70 |
| Pulsus Aristides patria Lacedaemona fugit, | |
| inter quas dubium quae prior esset erat. | |
| Caede puer facta Patroclus Opunta reliquit | |
| Thessalicamque adiit hospes Achillis humum. | |
| Exul ab Haemonia Pirenida cessit ad undam | 75 |
| quo duce trabs Colcha sacra cucurrit aqua. | |
| Liquit Agenorides Sidonia moenia Cadmus, | |
| poneret ut muros in meliore loco. | |
| Venit ad Adrastum Tydeus Calydone fugatus | |
| et Teucrum Veneri grata recepit humus. | 80 |
| Quid referam ueteres Romanae gentis, apud quos | |
| exulibus tellus ultima Tibur erat? | |
| Persequar ut cunctos, nulli datus omnibus aeuis | |
| tam procul a patria est horridiorue locus. | |
| Quo magis ignoscat sapientia uestra dolenti: | 85 |
| quae facit ex dictis, non ita multa, tuis. | |
| Nec tamen infitior, si possint nostra coire | |
| uulnera, praeceptis posse coire tuis. | |
| Sed uereor, ne me frustra seruare labores | |
| nec iuuer admota perditus aeger ope, | 90 |
| nec loquor hoc quia sit maior prudentia nobis, | |
| sed sum quam medico notior ipse mihi. | |
| Vt tamen hoc ita sit, munus tua grande uoluntas | |
| ad me peruenit consuliturque boni. |