| VXORI | |
| Iam mihi deterior canis aspergitur aetas | 1.4.1 |
| iamque meos uultus ruga senilis arat, | |
| iam uigor et quasso languent in corpore uires | |
| nec iuueni lusus qui placuere iuuant | |
| nec, si me subito uideas, agnoscere possis, | 5 |
| aetatis facta est tanta ruina meae. | |
| Confiteor facere hoc annos, sed et altera causa est, | |
| anxietas animi continuusque labor; | |
| nam mea per longos si quis mala digerat annos, | |
| crede mihi, Pylio Nestore maior ero. | 10 |
| Cernis ut in duris—et quid boue firmius?—aruis | |
| fortia taurorum corpora frangat opus. | |
| Quae numquam uacuo solita est cessare nouali | |
| fructibus adsiduis lassa senescit humus. | |
| Occidet, ad circi si quis certamina semper | 15 |
| non intermissis cursibus ibit equus. | |
| Firma sit illa licet, soluetur in aequore nauis | |
| quae numquam liquidis sicca carebit aquis. | |
| Me quoque debilitat series inmensa malorum | |
| ante meum tempus cogit et esse senem. | 20 |
| Otia corpus alunt, animus quoque pascitur illis, | |
| inmodicus contra carpit utrumque labor. | |
| Aspice, in has partis quod uenerit Aesone natus, | |
| quam laudem a sera posteritate ferat. | |
| At labor illius nostro leuiorque minorque est, | 25 |
| si modo non uerum nomina magna premunt. | |
| Ille est in Pontum Pelia mittente profectus | |
| qui uix Thessaliae fine timendus erat: | |
| Caesaris ira mihi nocuit, quem solis ab ortu | |
| solis ad occasus utraque terra tremit. | 30 |
| Iunctior Haemonia est Ponto quam Roma Sinistro | |
| et breuius quam nos ille peregit iter. | |
| Ille habuit comites primos telluris Achiuae, | |
| at nostram cuncti destituere fugam. | |
| Nos fragili ligno uastum sulcauimus aequor, | 35 |
| quae tulit Aesoniden, densa carina fuit. | |
| Nec mihi Tiphys erat rector nec Agenore natus | |
| quas fugerem docuit quas sequererque uias. | |
| Illum tutata est cum Pallade regia Iuno: | |
| defendere meum numina nulla caput. | 40 |
| Illum furtiuae iuuere Cupidinis artes | |
| quas a me uellem non didicisset amor. | |
| Ille domum rediit, nos his moriemur in aruis, | |
| perstiterit laesi si grauis ira dei. | |
| Durius est igitur nostrum, fidissima coniunx, | 45 |
| illo quod subiit Aesone natus opus. | |
| Te quoque, quam iuuenem discedens Vrbe reliqui, | |
| credibile est nostris insenuisse malis. | |
| O! ego—di faciant!—talem te cernere possim, | |
| caraque mutatis oscula ferre comis | 50 |
| amplectique meis corpus non pingue lacertis | |
| et 'Gracile hoc fecit' dicere 'cura mei' | |
| et narrare meos flenti flens ipse labores | |
| sperato numquam conloquioque frui | |
| turaque Caesaribus cum coniuge Caesare digna, | 55 |
| dis ueris, memori debita ferre manu! | |
| Memnonis hanc utinam, lenito principe, mater | |
| quam primum roseo prouocet ore diem! |