| <COTTAE> MAXIMO | |
| Ille tuos quondam non ultimus inter amicos | 1.5.1 |
| ut sua uerba legas, Maxime, Naso rogat, | |
| in quibus ingenium desiste requirere nostrum, | |
| nescius exilii ne uideare mei. | |
| Cernis ut ignauum corrumpant otia corpus, | 5 |
| ut capiant uitium, ni moueantur, aquae. | |
| Et mihi si quis erat ducendi carminis usus, | |
| deficit estque minor factus inerte situ. | |
| Haec quoque quae legitis, si quid mihi, Maxime, credis, | |
| scribimus inuita uixque coacta manu. | 10 |
| Non libet in talis animum contendere curas | |
| nec uenit ad duros Musa uocata Getas. | |
| Vt tamen ipse uides, luctor deducere uersum, | |
| sed non fit fato mollior ille meo. | |
| Cum relego, scripsisse pudet, quia plurima cerno | 15 |
| me quoque, qui feci, iudice digna lini. | |
| Nec tamen emendo; labor hic quam scribere maior | |
| mensque pati durum sustinet aegra nihil. | |
| Scilicet incipiam lima mordacius uti | |
| et sub iudicium singula uerba uocem. | 20 |
| Torquet enim fortuna parum, nisi Lixus in Hebrum | |
| confluat et frondes Alpibus addat Atho. | |
| Parcendum est animo miserabile uulnus habenti: | |
| subducunt oneri colla perusta boues. | |
| At, puto, fructus adest, iustissima causa laborum, | 25 |
| et sata cum multo fenore reddit ager. | |
| Tempus ad hoc nobis, repetas licet omnia, nullum | |
| profuit—atque utinam non nocuisset!—opus. | |
| Cur igitur scribam miraris. Miror et ipse | |
| et tecum quaero saepe quid inde petam. | 30 |
| An populus uere sanos negat esse poetas | |
| sumque fides huius maxima uocis ego | |
| qui, sterili totiens cum sim deceptus ab aruo, | |
| damnosa persto condere semen humo? | |
| Scilicet est cupidus studiorum quisque suorum | 35 |
| tempus et adsueta ponere in arte iuuat. | |
| Saucius eiurat pugnam gladiator et idem | |
| inmemor antiqui uulneris arma capit. | |
| Nil sibi cum pelagi dicit fore naufragus undis | |
| et ducit remos qua modo nauit aqua. | 40 |
| Sic ego constanter studium non utile seruo | |
| et repeto nollem quas coluisse deas. | |
| Quid potius faciam? Non sum qui segnia ducam | |
| otia: mors nobis tempus habetur iners. | |
| Nec iuuat in lucem nimio marcescere uino | 45 |
| nec tenet incertas alea blanda manus. | |
| Cum dedimus somno quas corpus postulat horas, | |
| quo ponam uigilans tempora longa modo? | |
| Moris an oblitus patrii contendere discam | |
| Sarmaticos arcus et trahar arte loci? | 50 |
| Hoc quoque me studium prohibent adsumere uires | |
| mensque magis gracili corpore nostra ualet. | |
| Cum bene quaesieris quid agam, magis utile nil est | |
| artibus his quae nil utilitatis habent. | |
| Consequor ex illis casus obliuia nostri: | 55 |
| hanc messem satis est si mea reddit humus. | |
| Gloria uos acuat; uos, ut recitata probentur | |
| carmina, Pieriis inuigilate choris. | |
| Quod uenit ex facili satis est componere nobis, | |
| et nimis intenti causa laboris abest. | 60 |
| Cur ego sollicita poliam mea carmina cura? | |
| An uerear ne non adprobet illa Getes? | |
| Forsitan audacter faciam, sed glorior Histrum | |
| ingenio nullum maius habere meo. | |
| Hoc ubi uiuendum est, satis est, si consequor aruo, | 65 |
| inter inhumanos esse poeta Getas. | |
| Quo mihi diuersum fama contendere in orbem? | |
| Quem fortuna dedit, Roma sit ille locus. | |
| Hoc mea contenta est infelix Musa theatro. | |
| Hoc merui, magni sic uoluere dei. | 70 |
| Nec reor hinc istuc nostris iter esse libellis | |
| quo Boreas penna deficiente uenit. | |
| Diuidimur caelo quaeque est procul urbe Quirini | |
| aspicit hirsutos comminus ursa Getas. | |
| Per tantum terrae, tot aquas uix credere possum | 75 |
| indicium studii transiluisse mei. | |
| Finge legi, quodque est mirabile, finge placere: | |
| auctorem certe res iuuat ista nihil. | |
| Quid tibi, si calidae, prosit, laudere Syenae | |
| aut ubi Taprobanen Indica tingit aqua? | 80 |
| Altius ire libet? Si te distantia longe | |
| Pleiadum laudent signa, quid inde feras? | |
| Sed neque peruenio scriptis mediocribus istuc | |
| famaque cum domino fugit ab Vrbe suo, | |
| uosque, quibus perii, tunc cum mea fama sepulta est, | 85 |
| nunc quoque de nostra morte tacere reor. |