| GRAECINO | |
| Ecquid, ut audisti—nam te diuersa tenebat | 1.6.1 |
| terra—meos casus, cor tibi triste fuit? | |
| Dissimules metuasque licet, Graecine, fateri, | |
| si bene te noui, triste fuisse liquet. | |
| Non cadit in mores feritas inamabilis istos | 5 |
| nec minus a studiis dissidet illa tuis. | |
| Artibus ingenuis, quarum tibi maxima cura est, | |
| pectora mollescunt asperitasque fugit; | |
| nec quisquam meliore fide complectitur illas, | |
| qua sinit officium militiaeque labor. | 10 |
| Certe ego cum primum potui sentire quid essem, | |
| —nam fuit attonito mens mea nulla diu— | |
| hoc quoque fortunam sensi quod amicus abesses, | |
| qui mihi praesidium grande futurus eras. | |
| Tecum tunc aberant aegrae solacia mentis | 15 |
| magnaque pars animi consiliique mei. | |
| At nunc, quod superest, fer opem, precor, eminus unam | |
| adloquioque iuua pectora nostra tuo, | |
| quae, non mendaci si quicquam credis amico, | |
| stulta magis dici quam scelerata decet. | 20 |
| Nec breue nec tutum peccati quae sit origo | |
| scribere: tractari uulnera nostra timent. | |
| Qualicumque modo mihi sunt ea facta, rogare | |
| desine; non agites, si qua coire uelis. | |
| Quidquid id est, ut non facinus, sic culpa uocanda est: | 25 |
| omnis an in magnos culpa deos scelus est? | |
| Spes igitur menti poenae, Graecine, leuandae | |
| non est ex toto nulla relicta meae. | |
| Haec dea, cum fugerent sceleratas numina terras, | |
| in dis inuisa sola remansit humo. | 30 |
| Haec facit ut uiuat fossor quoque compede uinctus | |
| liberaque a ferro crura futura putet. | |
| Haec facit ut, uideat cum terras undique nullas, | |
| naufragus in mediis brachia iactet aquis. | |
| Saepe aliquem sollers medicorum cura reliquit | 35 |
| nec spes huic uena deficiente cadit. | |
| Carcere dicuntur clausi sperare salutem | |
| atque aliquis pendens in cruce uota facit. | |
| Haec dea quam multos laqueo sua colla ligantis | |
| non est proposita passa perire nece. | 40 |
| Me quoque conantem gladio finire dolorem | |
| arguit iniecta continuitque manu: | |
| 'Quid' que 'facis? lacrimis opus est, non sanguine', dixit, | |
| 'saepe per has flecti principis ira solet'. | |
| Quamuis est igitur meritis indebita nostris, | 45 |
| magna tamen spes est in bonitate dei. | |
| Qui ne difficilis mihi sit, Graecine, precare | |
| confer et in uotum tu quoque uerba meum. | |
| Inque Tomitana iaceam tumulatus harena, | |
| si te non nobis ista uouere liquet. | 50 |
| Nam prius incipient turris uitare columbae, | |
| antra ferae, pecudes gramina, mergus aquas | |
| quam male se praestet ueteri Graecinus amico. | |
| Non ita sunt fatis omnia uersa meis. |