| MESSALINO | |
| Littera pro uerbis tibi, Messaline, salutem | 1.7.1 |
| quam legis a saeuis attulit usque Getis. | |
| Indicat auctorem locus? An nisi nomine lecto | |
| haec me Nasonem scribere uerba latet? | |
| Ecquis in extremo positus iacet orbe tuorum, | 5 |
| me tamen excepto, qui precor esse tuus? | |
| Di procul a cunctis qui te uenerantur amantque | |
| huius notitiam gentis habere uelint. | |
| Nos satis est inter glaciem Scythicasque sagittas | |
| uiuere, si uita est mortis habenda genus. | 10 |
| Nos premat aut bello tellus aut frigore caelum | |
| truxque Getes armis, grandine pugnet hiems, | |
| nos habeat regio nec pomo feta nec uuis | |
| et cuius nullum cesset ab hoste latus. | |
| Cetera sit sospes cultorum turba tuorum, | 15 |
| in quibus, ut populo, pars ego parua fui. | |
| Me miserum, si tu uerbis offenderis istis | |
| nosque negas ulla parte fuisse tuos! | |
| Idque sit ut uerum, mentito ignoscere debes. | |
| Nil demit laudi gloria nostra tuae. | 20 |
| Quis se Caesaribus notus non fingit amicum? | |
| Da ueniam fasso, tu mihi Caesar eras. | |
| Nec tamen inrumpo quo non licet ire satisque est | |
| atria si nobis non patuisse negas. | |
| Vtque tibi fuerit mecum nihil amplius, uno | 25 |
| nempe salutaris quam prius ore minus. | |
| Nec tuus est genitor nos infitiatus amicos, | |
| hortator studii causaque faxque mei, | |
| cui nos et lacrimas, supremum in funere munus, | |
| et dedimus medio scripta canenda foro. | 30 |
| Adde quod est frater, tanto tibi iunctus amore | |
| quantus in Atridis Tyndaridisque fuit: | |
| is me nec comitem nec dedignatus amicum est, | |
| si tamen haec illi non nocitura putas; | |
| si minus, hac quoque me mendacem parte fatebor: | 35 |
| clausa mihi potius tota sit ista domus. | |
| Sed neque claudenda est et nulla potentia uires | |
| praestandi ne quid peccet amicus habet. | |
| Et tamen ut cuperem culpam quoque posse negari, | |
| sic facinus nemo nescit abesse mihi. | 40 |
| Quod nisi delicti pars excusabilis esset, | |
| parua relegari poena futura fuit. | |
| Ipse sed hoc uidit, qui peruidet omnia, Caesar, | |
| stultitiam dici crimina posse mea. | |
| Quaque ego permisi quaque est res passa pepercit | 45 |
| usus et est modice fulminis igne sui. | |
| Nec uitam nec opes nec ademit posse reuerti, | |
| si sua per uestras uicta sit ira preces. | |
| At grauiter cecidi. Quid enim mirabile, si quis | |
| a Ioue percussus non leue uulnus habet? | 50 |
| Ipse suas etiam uires inhiberet Achilles, | |
| missa grauis ictus Pelias hasta dabat. | |
| Iudicium nobis igitur cum uindicis adsit, | |
| non est cur tua me ianua nosse neget. | |
| Culta quidem, fateor, citra quam debuit illa est, | 55 |
| sed fuit in fatis hoc quoque, credo, meis. | |
| Nec tamen officium sensit domus altera nostrum: | |
| hic illic uestro sub lare semper eram. | |
| Quaeque tua est pietas, ut te non excolat ipsum, | |
| ius aliquod tecum fratris amicus habet. | 60 |
| Quid quod, ut emeritis referenda est gratia semper, | |
| sic est fortunae promeruisse tuae? | |
| Quod si permittis nobis suadere quid optes, | |
| ut des quam reddas plura precare deos. | |
| Idque facis, quantumque licet meminisse, solebas | 65 |
| officii causa pluribus esse dati. | |
| Quo libet in numero me, Messaline, repone, | |
| sim modo pars uestrae non aliena domus, | |
| et mala Nasonem, quoniam meruisse uidetur, | |
| si non ferre doles, at meruisse dole. | 70 |