| SEVERO | |
| A tibi dilecto missam Nasone salutem | 1.8.1 |
| accipe, pars animae magna, Seuere, meae. | |
| Neue roga quid agam. Si persequar omnia, flebis: | |
| summa satis nostri si tibi nota mali. | |
| Viuimus adsiduis expertes pacis in armis | 5 |
| dura pharetrato bella mouente Geta. | |
| Deque tot expulsis sum miles in exule solus: | |
| tuta—nec inuideo—cetera turba latet. | |
| Quoque magis nostros uenia dignere libellos, | |
| haec in procinctu carmina facta leges. | 10 |
| Stat uetus urbs, ripae uicina binominis Histri, | |
| moenibus et positu uix adeunda loci. | |
| Caspius Aegisos, de se si credimus ipsis, | |
| condidit et proprio nomine dixit opus. | |
| Hanc ferus Odrysiis inopino Marte peremptis | 15 |
| cepit et in regem sustulit arma Getes. | |
| Ille memor magni generis uirtute quod auget, | |
| protinus innumero milite cinctus adest | |
| nec prius abscessit merita quam caede nocentum | |
| . . . . . . . . . . . . . . . | 20 |
| At tibi, rex aeuo, detur, fortissime nostro, | |
| semper honorata sceptra tenere manu, | |
| teque, quod et praestat—quid enim tibi plenius optem?— | |
| Martia cum magno Caesare Roma probet. | |
| Sed memor unde abii, queror, o iucunde sodalis, | 25 |
| accedant nostris saeua quod arma malis. | |
| Vt careo uobis, Stygias detrusus in oras, | |
| quattuor autumnos Pleias orta facit. | |
| Nec tu credideris urbanae commoda uitae | |
| quaerere Nasonem: quaerit et illa tamen. | 30 |
| Nam modo uos animo, dulces, reminiscor, amici, | |
| nunc mihi cum cara coniuge nata subit, | |
| aque domo rursus pulchrae loca uertor ad Vrbis | |
| cunctaque mens oculis peruidet illa suis. | |
| Nunc fora, nunc aedes, nunc marmore tecta theatra, | 35 |
| nunc subit aequata porticus omnis humo, | |
| gramina nunc Campi pulchros spectantis in hortos | |
| stagnaque et euripi Virgineusque liquor. | |
| At, puto, sic Vrbis misero est erepta uoluptas, | |
| quolibet ut saltem rure frui liceat! | 40 |
| Non meus amissos animus desiderat agros | |
| ruraque Paeligno conspicienda solo | |
| nec quos piniferis positos in collibus hortos | |
| spectat Flaminiae Clodia iuncta uiae, | |
| quos ego nescio cui colui, quibus ipse solebam | 45 |
| ad sata fontanas, nec pudet, addere aquas, | |
| sunt ubi, si uiuunt, nostra quoque consita quaedam, | |
| sed non et nostra poma legenda manu. | |
| Pro quibus amissis utinam contingere possit | |
| hic saltem profugo glaeba colenda mihi! | 50 |
| Ipse ego pendentis, liceat modo, rupe capellas, | |
| ipse uelim baculo pascere nixus oues. | |
| Ipse ego, ne solitis insistant pectora curis, | |
| ducam ruricolas sub iuga curua boues | |
| et discam Getici quae norunt uerba iuuenci | 55 |
| adsuetas illis adiciamque minas. | |
| Ipse manu capulum pressi moderatus aratri | |
| experiar mota spargere semen humo. | |
| Nec dubitem longis purgare ligonibus herbas | |
| et dare iam sitiens quas bibat hortus aquas. | 60 |
| Vnde sed hoc nobis minimum quos inter et hostem | |
| discrimen murus clausaque porta facit? | |
| At tibi nascenti, quod toto pectore laetor, | |
| nerunt fatales fortia fila deae. | |
| Te modo Campus habet, densa modo porticus umbra, | 65 |
| nunc in quo ponis tempora rara forum; | |
| Vmbria nunc reuocat nec non Albana petentem | |
| Appia feruenti ducit in arua rota. | |
| Forsitan hic optes ut iustam subprimat iram | |
| Caesar et hospitium sit tua uilla meum. | 70 |
| A! nimium est quod, amice, petis, moderatius opta | |
| et uoti quaeso contrahe uela tui. | |
| Terra uelim propior nullique obnoxia bello | |
| detur: erit nostris pars bona dempta malis. |