| COTTAE MAXIMO | |
| Quae mihi de rapto tua uenit epistula Celso | 1.9.1 |
| protinus est lacrimis umida facta meis, | |
| quodque nefas dictu fieri nec posse putaui, | |
| inuitis oculis littera lecta tua est. | |
| Nec quicquam ad nostras peruenit acerbius aures, | 5 |
| ut sumus in Ponto, perueniatque precor. | |
| Ante meos oculos tamquam praesentis imago | |
| haeret et extinctum uiuere fingit amor. | |
| Saepe refert animus lusus grauitate carentes, | |
| seria cum liquida saepe peracta fide. | 10 |
| Nulla tamen subeunt mihi tempora densius illis | |
| quae uellem uitae summa fuisse meae, | |
| cum domus ingenti subito mea lapsa ruina | |
| concidit in domini procubuitque caput. | |
| Adfuit ille mihi, cum me pars magna reliquit, | 15 |
| Maxime, Fortunae nec fuit ipse comes. | |
| Illum ego non aliter flentem mea funera uidi | |
| ponendus quam si frater in igne foret. | |
| Haesit in amplexu consolatusque iacentem est | |
| cumque meis lacrimis miscuit usque suas. | 20 |
| O quotiens uitae custos inuisus amarae | |
| continuit promptas in mea fata manus! | |
| O quotiens dixit: 'Placabilis ira deorum est: | |
| uiue nec ignosci tu tibi posse nega!' | |
| Vox tamen illa fuit celeberrima: 'Respice quantum | 25 |
| debeat auxilium Maximus esse tibi. | |
| Maximus incumbet, quaque est pietate, rogabit | |
| ne sit ad extremum Caesaris ira tenax, | |
| cumque suis fratris uires adhibebit et omnem, | |
| quo leuius doleas, experietur opem.' | 30 |
| Haec mihi uerba malae minuerunt taedia uitae: | |
| quae tu ne fuerint, Maxime, uana caue. | |
| Huc quoque uenturum mihi se iurare solebat | |
| non nisi te longae ius sibi dante uiae. | |
| Nam tua non alio coluit penetralia ritu | 35 |
| terrarum dominos quam colis ipse deos. | |
| Crede mihi, multos habeas cum dignus amicos, | |
| non fuit e multis quolibet ille minor, | |
| si modo non census nec clarum nomen auorum, | |
| sed probitas magnos ingeniumque facit. | 40 |
| Iure igitur lacrimas Celso libamus adempto, | |
| cum fugerem, uiuo quas dedit ille mihi; | |
| carmina iure damus raros testantia mores, | |
| ut tua uenturi nomina, Celse, legant. | |
| Hoc est quod possum Geticis tibi mittere ab aruis; | 45 |
| hoc solum est istic quod licet esse meum. | |
| Funera non potui comitare nec ungere corpus | |
| atque tuis toto diuidor orbe rogis. | |
| Qui potuit, quem tu pro numine uiuus habebas, | |
| praestitit officium Maximus omne tibi. | 50 |
| Ille tibi exequias et magni funus honoris | |
| fecit et in gelidos uertit amoma sinus | |
| diluit et lacrimis maerens unguenta profusis | |
| ossaque uicina condita texit humo. | |
| Qui quoniam extinctis quae debet praestat amicis, | 55 |
| et nos extinctis adnumerare potest. |