| LIBER SECVNDVS | |
| <GERMANICO> | |
| Huc quoque Caesarei peruenit fama triumphi, | 2.1.1 |
| languida quo fessi uix uenit aura Noti. | |
| Nil fore dulce mihi Scythica regione putaui: | |
| iam minus hic odio est quam fuit ante locus. | |
| Tandem aliquid pulsa curarum nube serenum | 5 |
| uidi fortunae uerba dedique meae. | |
| Nolit ut ulla mihi contingere gaudia Caesar, | |
| uelle potest cuiuis haec tamen una dari. | |
| Di quoque, ut a cunctis hilari pietate colantur, | |
| tristitiam poni per sua festa iubent. | 10 |
| Denique, quod certus furor est audere fateri, | |
| hac ego laetitia, si uetet ipse, fruar. | |
| Iuppiter utilibus quotiens iuuat imbribus agros, | |
| mixta tenax segeti crescere lappa solet. | |
| Nos quoque frugiferum sentimus inutilis herba | 15 |
| numen et inuita saepe iuuamur ope. | |
| Gaudia Caesareae mentis pro parte uirili | |
| sunt mea: priuati nil habet illa domus. | |
| Gratia, Fama, tibi per quam spectata triumphi | |
| incluso mediis est mihi pompa Getis! | 20 |
| Indice te didici nuper uisenda coisse | |
| innumeras gentes ad ducis ora sui, | |
| quaeque capit uastis inmensum moenibus orbem, | |
| hospitiis Romam uix habuisse locum. | |
| Tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante | 25 |
| fuderit adsiduas nubilus auster aquas, | |
| numine caelesti solem fulsisse serenum | |
| cum populi uultu conueniente die | |
| atque ita uictorem cum magnae uocis honore | |
| bellica laudatis dona dedisse uiris | 30 |
| claraque sumpturum pictas insignia uestes | |
| tura prius sanctis inposuisse focis | |
| Iustitiamque sui caste placasse parentis, | |
| illo quae templum pectore semper habet, | |
| quaque ierit, felix adiectum plausibus omen | 35 |
| saxaque roratis erubuisse rosis; | |
| protinus argento uersos imitantia muros | |
| barbara cum pictis oppida lata uiris | |
| fluminaque et montes et in altis proelia siluis | |
| armaque cum telis in strue mixta sua | 40 |
| deque tropaeorum quod sol incenderet auro | |
| aurea Romani tecta fuisse fori | |
| totque tulisse duces captiuos addita collis | |
| uincula paene hostis quot satis esse fuit. | |
| Maxima pars horum uitam ueniamque tulerunt, | 45 |
| in quibus et belli summa caputque Bato. | |
| Cur ego posse negem minui mihi numinis iram, | |
| cum uideam mitis hostibus esse deos? | |
| Pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor | |
| oppida sub titulo nominis isse tui | 50 |
| atque ea te contra nec muri mole nec armis | |
| nec satis ingenio tuta fuisse loci. | |
| Di tibi dent annos! A te nam cetera sumes, | |
| sint modo uirtuti tempora longa tuae. | |
| Quod precor eueniet—sunt quaedam oracula uatum—, | 55 |
| nam deus optanti prospera signa dedit. | |
| Te quoque uictorem Tarpeias scandere in arces | |
| laeta coronatis Roma uidebit equis | |
| maturosque pater nati spectabit honores | |
| gaudia percipiens quae dedit ipse suis. | 60 |
| Iam nunc haec a me, iuuenum belloque togaque | |
| maxime, dicta tibi uaticinante nota. | |
| Hunc quoque carminibus referam fortasse triumphum, | |
| sufficiet nostris si modo uita malis, | |
| inbuero Scythicas si non prius ipse sagittas | 65 |
| abstuleritque ferox hoc caput ense Getes. | |
| Quae si me saluo dabitur tua laurea templis, | |
| omina bis dices uera fuisse mea. |