| MESSALINO | |
| Ille domus uestrae primis uenerator ab annis | 2.2.1 |
| pulsus ad Euxini Naso Sinistra freti | |
| mittit ab indomitis hanc, Messaline, salutem, | |
| quam solitus praesens est tibi ferre, Getis. | |
| Ei mihi, si lecto uultus tibi nomine non est | 5 |
| qui fuit et dubitas cetera perlegere! | |
| Perlege nec mecum pariter mea uerba relega: | |
| Vrbe licet uestra uersibus esse meis. | |
| Non ego concepi, si Pelion Ossa tulisset, | |
| clara mea tangi sidera posse manu, | 10 |
| nec nos Enceladi dementia castra secuti | |
| in rerum dominos mouimus arma deos, | |
| nec, quod Tydidae temeraria dextera fecit, | |
| numina sunt telis ulla petita meis. | |
| Est mea culpa grauis, sed quae me perdere solum | 15 |
| ausa sit et nullum maius adorta nefas. | |
| Nil nisi non sapiens possum timidusque uocari: | |
| haec duo sunt animi nomina uera mei. | |
| Esse quidem fateor meritam post Caesaris iram | |
| difficilem precibus te quoque iure meis, | 20 |
| quaeque tua est pietas in totum nomen Iuli, | |
| te laedi, cum quis laeditur inde, putas. | |
| Sed licet arma feras et uulnera saeua mineris, | |
| non tamen efficies ut timeare mihi. | |
| Puppis Achaemeniden Graium Troiana recepit, | 25 |
| profuit et Myso Pelias hasta duci. | |
| Confugit interdum templi uiolator ad aram | |
| nec petere offensi numinis horret opem. | |
| Dixerit hoc aliquis tutum non esse: fatemur, | |
| sed non per placidas it mea nauis aquas. | 30 |
| Tuta petant alii: fortuna miserrima tuta est; | |
| nam timor euentu deterioris abest. | |
| Qui rapitur . . . . . . . . . . . . . | |
| porrigit <et> spinas duraque saxa . . . . . | |
| accipitremque timens pennis trepidantibus ales | 35 |
| audet ad humanos fessa uenire sinus, | |
| nec se uicino dubitat committere tecto | |
| quae fugit infestos territa cerua canes. | |
| Da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris | |
| nec rigidam timidis uocibus obde forem | 40 |
| uerbaque nostra fauens Romana ad numina perfer | |
| non tibi Tarpeio culta Tonante minus | |
| mandatique mei legatus suscipe causam, | |
| nulla meo quamuis nomine causa bona est. | |
| Iam prope depositus, certe iam frigidus, aeger | 45 |
| seruatus per te, si modo seruor, ero. | |
| Nunc tua pro lassis nitatur gratia rebus | |
| principis aeterni quam tibi praestat amor, | |
| nunc tibi et eloquii nitor ille domesticus adsit | |
| quo poteras trepidis utilis esse reis. | 50 |
| Viuit enim in uobis facundi lingua parentis | |
| et res heredem repperit illa suum. | |
| Hanc ego non ut me defendere temptet adoro: | |
| non est confessi causa tuenda rei. | |
| Num tamen excuses erroris origine factum | 55 |
| an nihil expediat tale mouere uide. | |
| Vulneris id genus est quod, cum sanabile non sit, | |
| non contrectari tutius esse puto. | |
| Lingua, sile! Non est ultra narrabile quicquam. | |
| Posse uelim cineres obruere ipse meos. | 60 |
| Sic igitur, quasi me nullus deceperit error, | |
| uerba fac, ut uita quam dedit ipse fruar. | |
| Cumque serenus erit uultusque remiserit illos | |
| qui secum terras imperiumque mouent, | |
| exiguam ne me praedam sinat esse Getarum | 65 |
| detque solum miserae mite precare fugae. | |
| Tempus adest aptum precibus. Valet ille uidetque | |
| quas fecit uires, Roma, ualere tuas. | |
| Incolumis coniunx sua puluinaria seruat, | |
| promouet Ausonium filius imperium. | 70 |
| Praeterit ipse suos animo Germanicus annos | |
| nec uigor est Drusi nobilitate minor. | |
| Adde nurus neptesque pias natosque nepotum | |
| ceteraque Augustae membra ualere domus. | |
| Adde triumphatos modo Paeonas, adde quietis | 75 |
| subdita montanae brachia Dalmatiae. | |
| Nec dedignata est abiectis Illyris armis | |
| Caesareum famulo uertice ferre pedem. | |
| Ipse super currum placido spectabilis ore | |
| tempora Phoebea uirgine nexa tulit, | 80 |
| quem pia uobiscum proles comitauit euntem, | |
| digna parente suo nominibusque datis, | |
| fratribus adsimilis quos proxima templa tenentis | |
| Diuus ab excelsa Iulius aede uidet. | |
| His Messalinus quibus omnia cedere debent | 85 |
| primum laetitiae non negat esse locum. | |
| Quicquid ab his superest uenit in certamen amoris, | |
| hac hominum nulli parte secundus erit. | |
| Hanc colet ante diem qua, quae decreta merenti, | |
| uenit honoratis laurea digna comis. | 90 |
| Felices quibus o licuit spectare triumphos | |
| et ducis ore deos aequiperante frui! | |
| At mihi Sauromatae pro Caesaris ore uidendi | |
| terraque pacis inops undaque uincta gelu. | |
| Si tamen haec audis et uox mea peruenit istuc, | 95 |
| sit tua mutando gratia blanda loco. | |
| Hoc pater ille tuus primo mihi cultus ab aeuo, | |
| si quid habet sensus umbra diserta, petit. | |
| Hoc petit et frater, quamuis fortasse ueretur | |
| seruandi noceat ne tibi cura mei. | 100 |
| Tota domus rogat hoc nec tu potes ipse negare | |
| et nos in turbae parte fuisse tuae. | |
| Ingenii certe quo nos male sensimus usos | |
| Artibus exceptis saepe probator eras, | |
| nec mea, si tantum peccata nouissima demas, | 105 |
| esse potest domui uita pudenda tuae. | |
| Sic igitur uestrae uigeant penetralia gentis | |
| curaque sit superis Caesaribusque tui. | |
| Mite, sed iratum merito mihi numen adora, | |
| eximar ut Scythici de feritate loci. | 110 |
| Difficile est, fateor, sed tendit in ardua uirtus | |
| et talis meriti gratia maior erit. | |
| Nec tamen Aetnaeus uasto Polyphemus in antro | |
| accipiet uoces Antiphatesue tuas, | |
| sed placidus facilisque parens ueniaeque paratus | 115 |
| et qui fulmineo saepe sine igne tonat, | |
| qui, cum triste aliquid statuit, fit tristis et ipse | |
| cuique fere poenam sumere poena sua est. | |
| Victa tamen uitio est huius clementia nostro | |
| uenit et ad uires ira coacta suas. | 120 |
| Qui quoniam patria toto sumus orbe remoti | |
| nec licet ante ipsos procubuisse deos, | |
| quos colis ad superos haec fer mandata sacerdos, | |
| adde sed et proprias ad mea uerba preces. | |
| Sic tamen haec tempta, si non nocitura putabis. | 125 |
| Ignosces: timeo naufragus omne fretum. |