| COTTAE MAXIMO | |
| Maxime, qui claris nomen uirtutibus aequas | 2.3.1 |
| nec sinis ingenium nobilitate premi, | |
| culte mihi—quid enim status hic a funere differt?— | |
| supremum uitae tempus adusque meae, | |
| rem facis adflictum non auersatus amicum | 5 |
| qua non est aeuo rarior ulla tuo. | |
| Turpe quidem dictu, sed—si modo uera fatemur— | |
| uulgus amicitias utilitate probat. | |
| Cura quid expediat prius est quam quid sit honestum, | |
| et cum fortuna statque caditque fides. | 10 |
| Nec facile inuenias multis in milibus unum, | |
| uirtutem pretium qui putet esse sui. | |
| Ipse decor recte facti, si praemia desint, | |
| non mouet et gratis paenitet esse probum. | |
| Nil nisi quod prodest carum est, et detrahe menti | 15 |
| spem fructus auidae, nemo petendus erit. | |
| At reditus iam quisque suos amat et sibi quid sit | |
| utile sollicitis subputat articulis. | |
| Illud amicitiae quondam uenerabile nomen | |
| prostat et in quaestu pro meretrice sedet. | 20 |
| Quo magis admiror non ut torrentibus undis | |
| communis uitii te quoque labe trahi. | |
| Diligitur nemo, nisi cui Fortuna secunda est. | |
| Quae simul intonuit, proxima quaeque fugat. | |
| En ego non paucis quondam munitus amicis, | 25 |
| dum flauit uelis aura secunda meis, | |
| ut fera nimboso tumuerunt aequora uento, | |
| in mediis lacera naue relinquor aquis. | |
| Cumque alii nolint etiam me nosse uideri, | |
| uix duo proiecto tresue tulistis opem. | 30 |
| Quorum tu princeps: neque enim comes esse, sed auctor | |
| nec petere exemplum, sed dare dignus eras. | |
| Te nihil exacto nisi nos peccasse fatentem, | |
| sponte sua probitas officiumque iuuat. | |
| Iudice te mercede caret per seque petenda est | 35 |
| externis uirtus incomitata bonis. | |
| Turpe putas abigi, quia sit miserandus, amicum, | |
| quodque sit infelix, desinere esse tuum. | |
| Mitius est lasso digitum subponere mento | |
| mergere quam liquidis ora natandis aquis. | 40 |
| Cerne quid Aeacides post mortem praestet amico: | |
| instar et hanc uitam mortis habere puta. | |
| Pirithoum Theseus Stygias comitauit ad undas: | |
| a Stygia quantum mors mea distat aqua? | |
| Adfuit insano iuuenis Phoceus Orestae: | 45 |
| et mea non minimum culpa furoris habet. | |
| Tu quoque magnorum laudes admitte uirorum, | |
| ut facis, et lapso quam potes adfer opem. | |
| Si bene te noui, si, qui prius esse solebas, | |
| nunc quoque es atque animi non cecidere tui, | 50 |
| quo Fortuna magis saeuit, magis ipse resistis, | |
| utque decet, ne te uicerit illa caues, | |
| et, bene uti pugnes, bene pugnans efficit hostis: | |
| sic eadem prodest causa nocetque mihi. | |
| Scilicet indignum, iuuenis carissime, ducis | 55 |
| te fieri comitem stantis in orbe deae. | |
| Firmus es et, quoniam non sunt ea qualia uelles, | |
| uela regis quassae qualiacumque ratis. | |
| Quaeque ita concussa est ut iam casura putetur, | |
| restat adhuc umeris fulta ruina tuis. | 60 |
| Ira quidem primo fuerat tua iusta nec ipso | |
| lenior offensus qui mihi iure fuit, | |
| quique dolor pectus tetigisset Caesaris alti, | |
| illum iurabas protinus esse tuum. | |
| Vt tamen audita est nostrae tibi cladis origo, | 65 |
| diceris erratis ingemuisse meis. | |
| Tum tua me primum solari littera coepit | |
| et laesum flecti spem dare posse deum. | |
| Mouit amicitiae tum te constantia longae | |
| ante tuos ortus quae mihi coepta fuit, | 70 |
| et quod eras aliis factus, mihi natus amicus | |
| quodque tibi in cunis oscula prima dedi, | |
| quod cum uestra domus teneris mihi semper ab annis | |
| culta sit, esse uetus me tibi cogit onus. | |
| Me tuus ille pater, Latiae facundia linguae, | 75 |
| quae non inferior nobilitate fuit, | |
| primus ut auderem committere carmina famae | |
| inpulit: ingenii dux fuit ille mei. | |
| Nec quo sit primum nobis a tempore cultus | |
| contendo fratrem posse referre tuum. | 80 |
| Te tamen ante omnis ita sum complexus ut unus | |
| quolibet in casu gratia nostra fores. | |
| Vltima me tecum uidit maestisque cadentes | |
| excepit lacrimas Aethalis Ilua genis, | |
| cum tibi quaerenti num uerus nuntius esset | 85 |
| adtulerat culpae quem mala fama meae, | |
| inter confessum dubie dubieque negantem | |
| haerebam pauidas dante timore notas | |
| exemploque niuis quam mollit aquaticus auster, | |
| gutta per attonitas ibat oborta genas. | 90 |
| Haec igitur referens et quod mea crimina primi | |
| erroris uenia posse latere uides, | |
| respicis antiquum lassis in rebus amicum | |
| fomentisque iuuas uulnera nostra tuis. | |
| Pro quibus, optandi si nobis copia fiat, | 95 |
| tam bene promerito commoda mille precor. | |
| Sed, si sola mihi dentur tua uota, precabor | |
| ut tibi sit saluo Caesare salua parens. | |
| Haec ego, cum faceres altaria pinguia ture, | |
| te solitum memini prima rogare deos. | 100 |