| SALANO | |
| Condita disparibus numeris ego Naso Salano | 2.5.1 |
| praeposita misi uerba salute meo. | |
| Quae rata sit cupio rebusque ut comprobet omen, | |
| te precor a saluo possit, amice, legi. | |
| Candor, in hoc aeuo res intermortua paene, | 5 |
| exigit ut faciam talia uota tuus. | |
| Nam fuerim quamuis modico tibi iunctus ab usu, | |
| diceris exiliis indoluisse meis, | |
| missaque ab Euxino legeres cum carmina Ponto, | |
| illa tuus iuuit qualiacumque fauor | 10 |
| optastique breuem salui mihi Caesaris iram, | |
| quod tamen optari, si sciat, ipse sinat. | |
| Moribus ista tuis tam mitia uota dedisti | |
| nec minus idcirco sunt ea grata mihi, | |
| quoque magis moueare malis, doctissime, nostris, | 15 |
| credibile est fieri condicione loci: | |
| uix hac inuenies totum, mihi crede, per orbem | |
| quae minus Augusta pace fruatur humus. | |
| Tu tamen hic structos inter fera proelia uersus | |
| et legis et lectos ore fauente probas | 20 |
| ingenioque meo, uena quod paupere manat, | |
| plaudis et e riuo flumina magna facis. | |
| Grata quidem sunt haec animo suffragia nostro, | |
| uix sibi cum miseros posse placere putes. | |
| Dum tamen in rebus temptamus carmina paruis, | 25 |
| materiae gracili sufficit ingenium. | |
| Nuper, ut huc magni peruenit fama triumphi, | |
| ausus sum tantae sumere molis opus. | |
| Obruit audentem rerum grauitasque nitorque | |
| nec potui coepti pondera ferre mei. | 30 |
| Illic quam laudes erit officiosa uoluntas, | |
| cetera materia debilitata iacent. | |
| Qui si forte liber uestras peruenit ad aures, | |
| tutelam, mando, sentiat ille tuam. | |
| Hoc tibi facturo, uel si non ipse rogarem, | 35 |
| accedat cumulus gratia nostra leuis. | |
| Non ego laudandus, sed sunt tua pectora lacte | |
| et non calcata candidiora niue, | |
| mirarisque alios, cum sis mirabilis ipse, | |
| nec lateant artes eloquiumque tuum. | 40 |
| Te iuuenum princeps, cui dat Germania nomen, | |
| participem studii Caesar habere solet. | |
| Tu comes antiquus, tu primis iunctus ab annis | |
| ingenio mores aequiperante places. | |
| Te dicente prius studii fuit impetus illi | 45 |
| teque habet elicias qui sua uerba tuis. | |
| Cum tu desisti mortaliaque ora quierunt | |
| tectaque non longa conticuere mora, | |
| surgit Iuleo iuuenis cognomine dignus, | |
| qualis ab Eois Lucifer ortus aquis, | 50 |
| dumque silens adstat, status est uultusque diserti | |
| spemque decens doctae uocis amictus habet. | |
| Mox, ubi pulsa mora est atque os caeleste solutum, | |
| hoc superos iures more solere loqui | |
| atque 'Haec est' dicas 'facundia principe digna': | 55 |
| eloquio tantum nobilitatis inest. | |
| Huic tu cum placeas et uertice sidera tangas, | |
| scripta tamen profugi uatis habenda putas. | |
| Scilicet ingeniis aliqua est concordia iunctis, | |
| et seruat studii foedera quisque sui: | 60 |
| rusticus agricolam, miles fera bella gerentem, | |
| rectorem dubiae nauita puppis amat. | |
| Tu quoque Pieridum studio, studiose, teneris | |
| ingenioque faues, ingeniose, meo. | |
| Distat opus nostrum, sed fontibus exit ab isdem | 65 |
| artis et ingenuae cultor uterque sumus. | |
| Thyrsus abest a te gustata et laurea nobis, | |
| sed tamen ambobus debet inesse calor, | |
| utque meis numeris tua dat facundia neruos, | |
| sic uenit a nobis in tua uerba nitor. | 70 |
| Iure igitur studio confinia carmina uestro | |
| et commilitii sacra tuenda putas. | |
| Pro quibus ut maneat de quo censeris amicus | |
| comprecor ad uitae tempora summa tuae | |
| succedatque suis orbis moderator habenis: | 75 |
| quod mecum populi uota precantur idem. |