| GRAECINO | |
| Carmine Graecinum, qui praesens uoce solebat, | 2.6.1 |
| tristis ab Euxinis Naso salutat aquis. | |
| Exulis haec uox est: praebet mihi littera linguam | |
| et, si non liceat scribere, mutus ero. | |
| Corripis, ut debes, stulti peccata sodalis | 5 |
| et mala me meritis ferre minora doces. | |
| Vera facis, sed sera meae conuicia culpae: | |
| aspera confesso uerba remitte reo. | |
| Cum poteram recto transire Ceraunia uelo, | |
| ut fera uitarem saxa monendus eram. | 10 |
| Nunc mihi naufragio quid prodest discere facto | |
| qua mea debuerit currere cumba uia? | |
| Brachia da lasso potius prendenda natanti | |
| nec pigeat mento subposuisse manum. | |
| Idque facis faciasque precor: sic mater et uxor, | 15 |
| sic tibi sint fratres totaque salua domus, | |
| quodque soles animo semper, quod uoce precari, | |
| omnia Caesaribus sic tua facta probes. | |
| Turpe erit in miseris ueteri tibi rebus amico | |
| auxilium nulla parte tulisse tuum, | 20 |
| turpe referre pedem nec passu stare tenaci, | |
| turpe laborantem deseruisse ratem, | |
| turpe sequi casum et Fortunae accedere amicum | |
| et, nisi sit felix, esse negare suum. | |
| Non ita uixerunt Strophio atque Agamemnone nati, | 25 |
| non haec Aegidae Pirithoique fides. | |
| Quos prior est mirata, sequens mirabitur aetas, | |
| in quorum plausus tota theatra sonant. | |
| Tu quoque per durum seruato tempus amico | |
| dignus es in tantis nomen habere uiris, | 30 |
| dignus es, et, quoniam laudem pietate mereris, | |
| non erit officii gratia surda tui. | |
| Crede mihi, nostrum si non mortale futurum est | |
| carmen, in ore frequens posteritatis eris. | |
| Fac modo permaneas lasso, Graecine, fidelis | 35 |
| duret et in longas impetus iste moras. | |
| Quae tu cum praestes, remo tamen utor in aura, | |
| nec nocet admisso subdere calcar equo. |