| SATVRA VI | |
| Admouit iam bruma foco te, Basse, Sabino? | 6.1 |
| iamne lyra et tetrico uiuunt tibi pectine chordae? | |
| mire opifex numeris ueterum primordia uocum | |
| atque marem strepitum fidis intendisse Latinae, | |
| mox iuuenes agitare iocos et pollice honesto | 5 |
| egregius lusisse senex. mihi nunc Ligus ora | |
| intepet hibernatque meum mare, qua latus ingens | |
| dant scopuli et multa litus se ualle receptat. | |
| 'Lunai portum, est operae, cognoscite, ciues.' | |
| cor iubet hoc Enni, postquam destertuit esse | 10 |
| Maeonides Quintus pauone ex Pythagoreo. | |
| hic ego securus uolgi et quid praeparet auster | |
| infelix pecori, securus et angulus ille | |
| uicini nostro quia pinguior, etsi adeo omnes | |
| ditescant orti peioribus, usque recusem | 15 |
| curuus ob id minui senio aut cenare sine uncto | |
| et signum in uapida naso tetigisse lagoena. | |
| discrepet his alius. geminos, horoscope, uaro | |
| producis genio: solis natalibus est qui | |
| tinguat holus siccum muria uafer in calice empta, | 20 |
| ipse sacrum inrorans patinae piper; hic bona dente | |
| grandia magnanimus peragit puer. utar ego, utar, | |
| nec rhombos ideo libertis ponere lautus | |
| nec tenuis sollers turdarum nosse saliuas. | |
| messe tenus propria uiue et granaria (fas est) | 25 |
| emole. quid metuas? occa et seges altera in herba est. | |
| at uocat officium, trabe rupta Bruttia saxa | |
| prendit amicus inops remque omnem surdaque uota | |
| condidit Ionio, iacet ipse in litore et una | |
| ingentes de puppe dei iamque obuia mergis | 30 |
| costa ratis lacerae; nunc et de caespite uiuo | |
| frange aliquid, largire inopi, ne pictus oberret | |
| caerulea in tabula. sed cenam funeris heres | |
| negleget iratus quod rem curtaueris; urnae | |
| ossa inodora dabit, seu spirent cinnama surdum | 35 |
| seu ceraso peccent casiae nescire paratus. | |
| 'tune bona incolumis minuas?' et Bestius urguet | |
| doctores Graios: 'ita fit; postquam sapere urbi | |
| cum pipere et palmis uenit nostrum hoc maris expers, | |
| fenisecae crasso uitiarunt unguine pultes.' | 40 |
| haec cinere ulterior metuas? at tu, meus heres | |
| quisquis eris, paulum a turba seductior audi. | |
| o bone, num ignoras? missa est a Caesare laurus | |
| insignem ob cladem Germanae pubis et aris | |
| frigidus excutitur cinis ac iam postibus arma, | 45 |
| iam chlamydas regum, iam lutea gausapa captis | |
| essedaque ingentesque locat Caesonia Rhenos. | |
| dis igitur genioque ducis centum paria ob res | |
| egregie gestas induco. quis uetat? aude. | |
| uae, nisi coniues. oleum artocreasque popello | 50 |
| largior. an prohibes? dic clare. 'non adeo' inquis | |
| 'exossatus ager iuxta est.' age, si mihi nulla | |
| iam reliqua ex amitis, patruelis nulla, proneptis | |
| nulla manet patrui, sterilis matertera uixit | |
| deque auia nihilum superest, accedo Bouillas | 55 |
| cliuumque ad Virbi, praesto est mihi Manius heres. | |
| 'progenies terrae?' quaere ex me quis mihi quartus | |
| sit pater: haut prompte, dicam tamen; adde etiam unum, | |
| unum etiam: terrae est iam filius et mihi ritu | |
| Manius hic generis prope maior auunculus exit. | 60 |
| qui prior es, cur me in decursu lampada poscis? | |
| sum tibi Mercurius; uenio deus huc ego ut ille | |
| pingitur. an renuis? uis tu gaudere relictis? | |
| 'dest aliquid summae.' minui mihi, sed tibi totum est | |
| quidquid id est. ubi sit, fuge quaerere, quod mihi quondam | 65 |
| legarat Tadius, neu dicta, 'pone paterna, | |
| fenoris accedat merces, hinc exime sumptus, | |
| quid relicum est?' relicum? nunc nunc inpensius ungue, | |
| ungue, puer, caules. mihi festa luce coquatur | |
| urtica et fissa fumosum sinciput aure, | 70 |
| ut tuus iste nepos olim satur anseris extis, | |
| cum morosa uago singultiet inguine uena, | |
| patriciae inmeiat uoluae? mihi trama figurae | |
| sit reliqua, ast illi tremat omento popa uenter? | |
| uende animam lucro, mercare atque excute sollers | 75 |
| omne latus mundi, ne sit praestantior alter | |
| Cappadocas rigida pinguis plausisse catasta, | |
| rem duplica. 'feci; iam triplex, iam mihi quarto, | |
| iam decies redit in rugam. depunge ubi sistam, | |
| inuentus, Chrysippe, tui finitor acerui.' | 80 |