| XV | |
| Non. 533M | |
| multa homines portenta in Homeri uersi<bus> ficta | 15.480 |
| monstra putant, quorum in primis Poly<ph>emus ducentos | |
| Cyclops longus pedes: et porro huic maius bacillum | |
| quam malus naui e corbita maximus ullast. | |
| terriculas, Lamias, Fauni quas Pompiliique | |
| instituere Numae, tremit has, hic omnia ponit. | 485 |
| ut pueri infantes credunt signa omnia aena | |
| uiuere et esse homines, sic isti somnia ficta | |
| uera putant, credunt signis cor inesse in aenis. | |
| pergula <f>ictorum ueri nihil, omnia ficta. | |
| dum miles Hibera | 490 |
| terras<t> ac meret <hic> ter sex aetat<i> quasi annos. | |
| – ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ aut qui nummos tristis inuncat. | |
| in numero quorum nunc primus Trebellius multos<t> | |
| Luci<u>s, narce, s<aeu>a i febris, senium, uomitum, <p>us. | |
| scit po<e>eticon esse, uidet tunica et toga quid sit. | 495 |
| – ⏑ ⏑ – nemo est halicarius posterior te. | |
| ac de ist<o> sacer ill<e> toco<glyph>os ac S<y>ro<pho>enix | |
| quid facere est solitus? | |
| praeter quam in pretio: primus se<m>isse, secundus | |
| nummo, tertius iam plur<i>s quam totus medimnus. | 500 |
| quae gallam bibere ac rugas conducere uentris | |
| farre aceroso, olei<s>, decumano pane coegit. | |
| non ergastilus unus | |
| cum tecum est, quiduis satis est: uisuri alieni | |
| sint homines, spiram pallas redimicula promit. | 505 |
| hunc milli passum qui uicerit atque duobus | |
| Campanus sonipes succussor, nullus sequetur | |
| maiore in spatio ac diuersus uidebitur ire. | |
| subicit huic humilem et suffer<t> citus posteriorem | |
| tintinnabulum abest hinc surpiculique holerorum. | 510 |
| tru<l>leus p<r>o stomide huic ingens de naribus pendet. | |
| uilicum Aristocraten, mediastrinum, atque bubulcum | |
| conmanducatus conrupit, ad incita adegit. | |
| te primum cum istis insanum hominem et cerebrosum | |
| paenula, si quaeris, cantherius seruus segestre | 515 |
| utilior mihi quam sapiens. |