| XXIX.i | |
| Non. 186M | |
| tironeo et <hoc> non mortifero adfectus uomica<e> uulner<e>. | 29.802 |
| hoc inueniss<e> unum ad morbum illum, homini uel bellissimum. | |
| in g<y>mnasio ut scema antiquo <s>pectatores retine<a>s, | |
| aetatem istuc tibi laturam et bellum, si hoc bellum putas. | 805 |
| cupiditas ex homine – ⏑ – ⏑ – ⏑ – ⏑ – | |
| – ⏑ – ⏑ – cupido ex stulto numquam tollitur. | |
| non tollas prius | |
| quam s<us>tul<eris> animum ex <h>omine atque hominem ipsum interfeceris. | |
| quid mihi proderit quam satias iam omnium rerum tenet? | 810 |
| – ⏑ – ⏑ cum cognoris, uitam sine cura exigas. | |
| omnia alia, in quibus ecferimur rebus, ne ego multis loquar, | |
| – ⏑ uentrem alienum, maestum fouere, ex molito hordeo | |
| uti cataplasma, | |
| unde domum uix redeat uixque hoc exuat se – ⏑ – | 815 |
| surge, mulier, ducite – ⏑ – ⏑ filum non malum, | |
| uos interea lumen auferte atque aul<a>ea obducite. | |
| deierat enim <se> scribsisse, et post non scribturum. redi | |
| in consortionem: | |
| XXIX.ii | |
| Non. 418M | |
| urget grau<e>do saepius culpa tua. | 820 |
| amicos hodie cum inprobo illo audiuimus | |
| Lucilio aduocasse. | |
| deletionem nostri ad unum exercitus | |
| hoc tum ille habebat et fere omnem Apuliam. | |
| detru<s>sus tota ui deiect<us>que Italia | 825 |
| Non. 240M | |
| sic, inquam, ueteratorem illum, uetulum lupum | |
| Annibalem acceptum | |
| <praeclarum> cuiu<m> uiderim in ui<t>a me<a> | |
| epite<u>gma <b>elli longe opera ante alia omnia | |
| et amabat omnes. nam ut discrimen non facit | 830 |
| neque signat linea alba | |
| sic Socrates in amore et in adulescentulis | |
| meliore paulo facie: signat ni<l> que<m> ame<t>. | |
| quid? †quas partiret ipse pro doctrina boni, | |
| quod te intro misi, gratiam referat mihi. | 835 |
| ⏑ – ⏑ – ⏑ quis tu homo es? nemo sum homo. | |
| pluteos ex <s>cuti<s> tectaque et testudines | |
| reddet, | |
| uecte atque ancipiti ferro effringam cardines. | |
| nemo hos ancipites ferro effringat cardines. | 840 |
| ⏑ – ⏑ – has <e> fenestris in caput | |
| deiciunt, qui prope ad ostium aspirauerint. | |
| caede ostium, Gnato, urgue. 'restant. peri<i>mus.' | |
| '"crus lapide" nihil est, credam, si te offenderit'. | |
| <G>nato, quid actum est? 'depilati omnes sumus'. | 845 |
| primum exaduorso siquod est cenaculum, | |
| quo recipiat te | |
| cohibet domi | |
| maestus se Albinus, repudium quod filiae | |
| remisit | 850 |
| XXIX.iii | |
| Non. 238M | |
| praeterea ut nostr<is> animos adtender<e> dictis | |
| atque adhibere uelis, | |
| consilium patriae legumque oriundus <r>ogator | |
| cum manicis catulo collar<i>que ut fugitiuum | |
| deportem | 855 |
| haec tum conuentus tela insidi<a>sque locaui. | |
| ubi erat †scopios | |
| eicere istum abs te quam primum et perdere amorem | |
| hic corpus solidum inuenies, hic stare papillas | |
| pectore marmoreo. | 860 |
| cui | |
| paulisper me dem, <i>am ede<t> haec se, ut polypus, ipsa | |
| nunc tu | |
| contra uenis, uel qui in nupt<i>s †uel sese neges te | |
| nec sine permitie | 865 |
| qui e<t> poscen<t> minus et praeb<eb>unt rectius multo | |
| et sine flagitio. | |
| at non sunt similes neque dant. quid, s<i> dare uellent? | |
| acciper<e>sne? doce. | |
| XXIX.iv | |
| Non. 31M | |
| – ⏑ – ⏑ – ⏑ – ⏑ nec uentorum flamina | 870 |
| flando suda <iter> secundent | |
| latere pendens, saxa spargens tabo, sanie et sanguine | |
| atro | |
| – ⏑ – ⏑ dissociat<a>que omnia ac nefantia | |
| u<e>rum tristis contorto aliquo ex Pacuuiano exordio | 875 |
| prim<u>m Cr<y>si cum negat signatam <natam> red<d>ere | |
| ni rediret ad se atque illam exterminare †miseram | |
| magno, non magna mercede, magno quod conduxeris. | |
| certum scio | |
| esse ita ut dicis: nam mihi erant de illo explorata omnia. | 880 |
| in me <i>llis spem esse omnem, quouis posse m<e> emungi <b>olo | |
| – ⏑ – ⏑ – ⏑ – ⏑ – ⏑ – hic me ubi uidet, | |
| subblanditur <fur>, palpatur, caput scabit, pedes legit | |
| age nunc summam sumtus duc atque aeri<s> alieni simul | |
| adde | 885 |
| hoc est ratio? peruersa aera, summa e<s>t subducta inprobe. | |
| eodem uno hic modo <r>ationes <omnes> subduce<t> suas. | |
| Hymnis, uelim | |
| te id quod uerum est credere | |
| perge amabo, ac, si pot<e>, face dignam me ut uobis putem. | 890 |
| facio <ilico> | |
| ad lenonem uenio, tribus in libertatem milibus | |
| destin<o>. | |
| Hymnis, ego animum s<i> induco, quod tu ab insano auferas, | |
| XXIX.v | |
| Non. 24M | |
| Apol<l>ost n<u>men, qui te antiquis non sinet | 895 |
| delici<i>s maculam atque ignominiam inponere. | |
| cum ipsi in lutum descendant, cum alios detrahant | |
| h<u>c, alio cum iter haberet, praeteriens uenit. | |
| deum r<e>x auerta<t u>erba obscena – ⏑ – | |
| ⏑ – ⏑ – ⏑ tu, qui iram indulges nimis, | 900 |
| manus a muliere abstinere melius est. | |
| fauitorem tibi me, amicum, amatorem putes, | |
| habeasque <in> animo, m<i> admodum causam graue<m> | |
| fore, quae me ab ullo commodo abducat tuo. | |
| cuius si in peric<l>o feceris periculum, | 905 |
| ⏑ – ⏑ – ⏑ et, si retinere hunc uoles, | |
| si longius te producturum et diutius | |
| tum illud epi<ph>oni, quod etiam<n>un<c> nobile est, | |
| <c>um ami<c>i<s>, quantum est inter humanum genus | |
| rerum, quae inter se coniunga<n>t, communicat. | 910 |
| ut, si id, quod concupisset, non aptus <foret>, | |
| ut nunc <in> hac re mihi opem atque auxilium offeras. | |
| adde alios omnes meo peri<clo> ex ordine | |
| insulta miserum t<u> quoque in me – ⏑ – | |
| subplantare aiunt Graeci – ⏑ – ⏑ – | 915 |
| colligere, auxilium, tam etsi est indigna, ut feram. | |
| hiem<e> unam quamque carpam | |
| concedat homini id quod uelit, deleniat, | |
| corrumpat prorsus ac neruos omnis eligat. | |
| quapropter certum est facere contra, ac persequi | 920 |
| et nomen deferre hominis |