| XXVIII.i | |
| Non. 237M | |
| Socrati<c>um quida<m> tyranno mis<se> Aristippum autumant | 28.742 |
| prospiciendum ergo in senecta<m> nunc <ab> adulescentia est. | |
| commouet se nusquam neque committet, ut pereat sibi | |
| anno uertent<i> dies | 745 |
| tetri, miseri ac religiosi | |
| sarcinatorem esse summum, suere centonem optume. | |
| in re agenda, ipsa ridicula iactat se de re t . . . | |
| 'quid me fiet?'—"si quidem non uis te inprobis committere | |
| nec paruo Catullo pretio | 750 |
| XXVIII.ii | |
| Non. 331M | |
| Chremes in medium, in summum <ierat> Demaenetus. | |
| e<ph>ebum quendam quem p<a>reutacton uocant | |
| e<i>dola atque atomus uincere Epicuri uolam | |
| adde eodem, tristis ac seuerus <ph>iloso<ph>us | |
| Polemon et amauit, mort<e> huic transmisit suam | 755 |
| sco<len> quam dicunt. | |
| uerum tu quid agis? interpella me, ut sciam. | |
| persuade et transi, <sed> da quam ob rem transeas | |
| uel si alio opus sit, fore, si hinc aliquo cesseris. | |
| ⏑ – ⏑ – ⏑ – ⏑ si argenti indiges | 760 |
| primo redundant, aurum ac tensauri patent | |
| praeterea haec subsiciua si quando uoles | |
| oper<a> | |
| ⏑ – aquam te in animo habere intercutem. | |
| n<il> parui ac pensi, uti littera<s> doceas lutum. | 765 |
| 'hinc ad me, hinc, licet'. | |
| anus russum ad armillum. | |
| cui saepe mille inposui plagarum in diem. | |
| 'piscium | |
| magnam atque altilium uim interfecisti'.—"<a>t nego". | 770 |
| orationem facere conpendi potes: | |
| salu<e>, dum saluo tergo et tergino licet. | |
| malo hercle uestro, confectores cardinum. | |
| Lucili, si in amore inritarit suo. | |
| agite agite, fures, mendaci argutamini | 775 |
| quid fit? ballistas iacta<s> centenarias? | |
| †fulmentas aeneis atque aeneis subducere | |
| submittas alios, si quos possis, censeas. | |
| pueri praeterea nostris qui subeant iubet | |
| uitam ac fortunas cui concrediderim meas | 780 |
| utrum anno an horno te<cum> abstuleris a uiro. | |
| ⏑ – ⏑ – ⏑ coic<e> te intro, ac bono animo es | |
| minitari aperte, capitis dicturum diem. | |
| hoc cum feceris, | |
| cum ceteris reus una tradetur Lupo. | 785 |
| non aderit: ἀρχαῖς hominem et stoechiis simul | |
| priuabi<t>, igni cum et aqua interdixerit. | |
| duo habet stoechia, adfuerit anima et corpore | |
| (γῆ corpus, anima est πνεῦμα): posterioribus | |
| stoechiis, si id maluerit, priuabit tamen. | 790 |
| ne hoc faciat atque ex hac aerumna is exeat. | |
| habes omnem rem. timeo ne accuser. ⏑ – | |
| praeterito tepido glutinator glutin<o>. | |
| XXVIII.iii | |
| Non. 226M | |
| quare pro facie, pro statura Accius. | |
| sed fuga fingitur: <ut> timido pede percitus uadit. | 795 |
| omnia uiscatis manibus leget, <omnia sumet,> | |
| omnia, crede mihi: pra<e> se <res> auferet omnis. | |
| – ⏑ ⏑ – quaeque aspectu sunt spurca et odore | |
| tanti se <nemoris> montes <ad sidera> tollent. | |
| ut si progeniem antiquam, qua est Maximus Quintus, | 800 |
| qua uaricosus uatax |