| XXX.i | |
| Non. 275M | |
| multis indu locis sermonibus concelebrarunt. | 30.970 |
| quae quondam populi <risu> res pectora rumpit. | |
| caluus Pa<l>antino quidam uir no<n> bonus bello, | |
| et saeuo ac duro in bello multo optimus hostis | |
| Non. 371M | |
| – ⏑ uti pecudem t<e>, asinumque ut de<n>ique nasci | |
| praestiterit | 975 |
| quae non spectandi studio, se<d nu>minis taetri | |
| inpulsu ingressus, | |
| – ⏑ ⏑ et circum uolitant fice<d>ul<a>, turdi | |
| curati <o>s coc<t>i | |
| leonem | 980 |
| aegrotum ac lassum | |
| tristem, et corruptum scabie, et porriginis plenum | |
| inluuies scabies oculos huic d<eq>ue petigo | |
| conscendere. | |
| deducta tunc uoce leo: 'cur tu ipsa uenire | 985 |
| non uis huc? | |
| sed tamen hoc dicas quid <sit>, si noen<u> molestum est. | |
| 'quid sibi uult, quare fit ut intro uorsus <e>t ad te | |
| spectent atque ferant uestigia se omnia prorsus? | |
| sic laqueis, manicis pedicis, mens inretita est. | 990 |
| euplocamo digitis, discerniculumque capillo | |
| aut operat<um> aliquo in celebri cum aequalibus fano, | |
| aut cum iter est aliquo et causam conmenta vi<ai>, | |
| aut apud aurificem, ad matrem, cognatam, ad amicam, | |
| lana, opus omne perit: pallor, tiniae omnia caedunt. | 995 |
| uir mare metitur magnum <et se> fluctibus tradi<t>. | |
| iuratam se uni, cui sit data <d>eque dicata, | |
| continuo, simul ac paulo uehementius aura | |
| inflarit, fluctus erex<er>it extuleritque, | |
| sed quid ego haec animo trepidant<i> dicta profundo? | 1000 |
| – ⏑ ⏑ – 'ruis hoc, et colligis omnia furtim.' | |
| 'qu<o>m me hoc tempore, nugator, cognoscere non uis, | |
| non datur. admittit nemo, nec uiuere ducunt. | |
| praeseruit, labra deli<ng>it, delenit amore. | |
| – ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ – quid quaerimus? acr<i> | 1005 |
| inductum cantu, custoditum | |
| – ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ – neque barbam inmiseris istam | |
| XXX.ii | |
| Non. 317M | |
| quantum haurire animus Musarum e fontibus gestit. | |
| producunt me ad te, tibi me haec ostendere cogunt. | |
| neminis ingenio tantum confidere oportet | 1010 |
| gratia habetur utrisque, illisque <t>ibique simitu. | |
| et sua percipere<t> retro rel<l>icta iacere, | |
| et sola ex multis nunc nostra poemata ferri | |
| idque tuis factis saeuis et tristibus dictis | |
| gaudes, cum de me ista foris sermonibus differs. | 1015 |
| et male dicendo in multis sermonibus differs. | |
| haec tu me insim<u>las? nonne ante in corde uolutas | |
| hic in stercore humi fabulisque, fimo atque sucerdis | |
| quid tu istuc curas, ubi ego oblinar atque uoluter? | |
| quid seruas quo eam, quid agam? quid id attinet ad te? | 1020 |
| quod t<u nunc> la<u>des culpes, non proficis hilum. | |
| hic ut muscipulae tentae atque ut scorpios cauda | |
| sublata | |
| inprobior multo quam de quo diximus ante: | |
| quanto blandior haec, tanto uehementius mordet. | 1025 |
| omnes formonsi, fortes tibi, ego inprobus. esto. | |
| summatim tamen experiar rescribere paucis | |
| cu<i> sua conmittunt mortali claustra Camenae | |
| sicuti te, qui ea quae speciem uitae esse putamus | |
| nolito tibi me male dicere posse putare. | 1030 |
| et Musconis manum perscribere posse tagacem | |
| hoc etiam accipe quod dico: nam pertinet ad rem. | |
| quem scis scire tuas omnes maculasque notasque. | |
| quem sumptu<m> facis in lustris, circum, oppida lustrans. | |
| nunc, Gai, quoniam incilans nos laedis, uicissim | 1035 |
| si liceat facere et iam hoc uersibus reddere quod do | |
| quin totum purges, deuellas me atque deuras, | |
| exultes <et> sollicites. | |
| XXX.iii | |
| Non. 320M | |
| cuius uultu ac facie, ludo ac sermonibus nostris | |
| uirginis hoc pretium atque hunc reddebamus honorem. | 1040 |
| – ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ an<ne> ego te <u>acuam atque animosam, | |
| Tessalam ut indomitam, frenis subiga<m>que domemque? | |
| 'tune iugo iungas me? an<n>e et succedere aratro | |
| inuitum et glebas subigas proscindere ferro? | |
| – ⏑ ⏑ – ⏑ ⏑ – sperans aetatem <item> eandem | 1045 |
| ha<n>c proferr<e> po<te>sse <et> mansum ex ore daturum | |
| haec uestimentis maculosis: tum aspice <s>is te | |
| sublatus pudor omnis, licentia fenus refertur. | |
| – ⏑ ⏑ – quandoque pudo<r> ex pectore cessit | |
| quid dare, quid sumti facere ac praebere potisset. | 1050 |
| quid uero est, centum ac ducentum possideas si | |
| mili<a> | |
| Maximus si argent<i> sescentum ac mille reliquit, | |
| non numquam dabit ipsa aetas, quod possit, habendo. | |
| neu qui te ign<a>ro famul<i> subducere | 1055 |
| curare domi sint | |
| gerdius, ancillae, pueri, zonarius, te<x>tor. | |
| in<b>erbi androgyni, barbati moechocin<a>edi, | |
| hoc missum facies, illo me utere libent<e>. | |
| XXX.iv | |
| Non. 235M | |
| unus constern<i> nobis, uetus, restibus aptus. | 1060 |
| culcitulae accedunt priuae centonibus binis. | |
| <c>lauda una est pedibus cariosis mensul<a nobis> | |
| deblaterant, plennus bonus rusticus concinit una. | |
| ipso cum domino calce omnis excutiamus. | |
| illo quid fiat, Lamia et <B>itto <o>xyodontes | 1065 |
| quod ueniunt, ill<a>e g<u>miae uetulae inprobae ineptae? | |
| quis totum scis corpus iam perolesse bisulcis | |
| contra haec inuitasse aut instigasse uidentur. | |
| cuia opera Troginus 'calix' per castra cluebat. | |
| se<r>us cum eo medio <a> ludo bene potus recessit | 1070 |
| 'nemo istum uentrem pertundet'. "delic<a>". <ai>tque: | |
| 'uti <perge> uia atque uidebis'. | |
| '<s>cibo <ego> enim bene longincum mortalibus morbum | |
| in uino esse, ubi qui inuitauit dapsilius se'. | |
| omnia tum endo muco uideas feruente micare | 1075 |
| pulmentaria, ut intubus aut aliqu<a>e id genus herba, | |
| et ius maenarum. bene habet se, mictyris haec est. | |
| XXX.v | |
| Non. 344M | |
| public<u> lege <bene> ut mereas, praesto est tibi quaestor. | |
| ut semel in pugnas, Caeli, te inuadere uidi | |
| sicubi ad auri<s> | 1080 |
| fama tuam pugnam <prae>claram adlat<a> dicasset, | |
| quantas quoque modo aerumnas quantosque labores | |
| exanclaris | |
| haec uirtutis tuae <c>artis monumenta locantur. | |
| et uirtute tua et claris conducere cartis | 1085 |
| et | |
| <h>is te uersibus interea contentus teneto. | |
| accipiunt leges, populus quibus legibus exlex | |
| quanti uos faciant, socii, <qu>om parcere possint. | |
| †sensu nutricatum †sane caput opprimit ipse | 1090 |
| conficit ipse comestque. | |
| [quod] nos esse arquatos: surgamus, eamus, agamus. | |
| insperato abi<i>t, quem una angina sustulit hora. | |
| praestringat oculorum aciem splendore micanti | |
| inde canino rit<u> oculisque | 1095 |
| inuolem | |
| e<s>t illud quoque mite malum blandum atque dolosum. | |
| quodque adeo fuerint qui temnere . . . superbum |