| SATYRICA | |
| 'num alio genere furiarum declamatores inquietan- | 1.1.1 |
| tur, qui clamant: "haec vulnera pro libertate publica | |
| excepi, hunc oculum pro vobis impendi; date mihi | |
| [ducem] qui me ducat ad liberos meos, nam succisi | |
| poplites membra non sustinent"? haec ipsa tolerabilia | 2.1 |
| essent, si ad eloquentiam ituris viam facerent. nunc et | |
| rerum tumore et sententiarum vanissimo strepitu hoc | |
| tantum proficiunt, ut cum in forum venerint, putent | |
| se in alium orbem terrarum delatos. et ideo ego | 3.1 |
| adulescentulos existimo in scholis stultissimos fieri, | |
| quia nihil ex his quae in usu habemus aut audiunt aut | |
| vident, sed piratas cum catenis in litore stantes, sed | |
| tyrannos edicta scribentes quibus imperent filiis ut | 5 |
| patrum suorum capita praecidant, sed responsa in pes- | |
| tilentiam data ut virgines tres aut plures immolentur, | |
| sed mellitos verborum globulos et omnia dicta facta- | |
| que quasi papavere et sesamo sparsa. qui inter haec | 2.1.1 |
| nutriuntur non magis sapere possunt quam bene olere | |
| qui in culina habitant. pace vestra liceat dixisse, primi | 2.1 |
| omnium eloquentiam perdidistis. levibus enim atque | |
| inanibus sonis ludibria quaedam excitando effecistis ut | |
| corpus orationis enervaretur et caderet. nondum iuve- | 3.1 |
| nes declamationibus continebantur, cum Sophocles | |
| aut Euripides invenerunt verba quibus deberent loqui. | |
| nondum umbraticus doctor ingenia deleverat, cum | 4.1 |
| Pindarus novemque lyrici Homericis versibus canere | |
| timuerunt. et ne poetas [quidem] ad testimonium ci- | 5.1 |
| tem, certe neque Platona neque Demosthenen ad hoc | |
| genus exercitationis accessisse video. grandis et ut ita | 6.1 |
| dicam pudica oratio non est maculosa nec turgida, sed | |
| naturali pulchritudine exsurgit. nuper ventosa istaec et | 7.1 |
| enormis loquacitas Athenas ex Asia commigravit ani- | |
| mosque iuvenum ad magna surgentes veluti pestilenti | |
| quodam sidere afflavit, semelque corrupta eloquentiae | |
| regula . . . stetit et obmutuit. quis postea ad summam | 8.1 |
| Thucydidis, quis Hyperidis ad famam processit? ac ne | |
| carmen quidem sani coloris enituit, sed omnia quasi | |
| eodem cibo pasta non potuerunt usque ad senectutem | |
| canescere. pictura quoque non alium exitum fecit, | 9.1 |
| postquam Aegyptiorum audacia tam magnae artis | |
| compendiariam invenit.' |