non est passus Agamemnon me diutius declamare in
|
3.1.1
|
porticu quam ipse in schola sudaverat, sed 'adules-
|
|
cens' inquit 'quoniam sermonem habes non publici
|
|
saporis et, quod rarissimum est, amas bonam men-
|
|
tem, non fraudabo te arte secreta. nil mirum <si> in
|
2.1
|
his exercitationibus doctores peccant, qui necesse ha-
|
|
bent cum insanientibus furere. nam nisi dixerint quae
|
|
adulescentuli probent, ut ait Cicero, "soli in scholis
|
|
relinquentur". sicut ficti adulatores cum cenas divi-
|
3.1
|
tum captant nihil prius meditantur quam id quod
|
|
putant gratissimum auditoribus fore (nec enim aliter
|
|
impetrabunt quod petunt nisi quasdam insidias auri-
|
|
bus fecerint), sic eloquentiae magister, nisi tamquam
|
4.1
|
piscator eam imposuerit hamis escam, quam scierit
|
|
appetituros esse pisciculos, sine spe praedae moratur
|
|
in scopulo. quid ergo est? parentes obiurgatione
|
4.1.1
|
digni sunt, qui nolunt liberos suos severa lege profice-
|
|
re. primum enim sic ut omnia, spes quoque suas am-
|
2.1
|
bitioni donant. deinde cum ad vota properant, cruda
|
|
adhuc studia in forum [im]pellunt et eloquentiam, qua
|
|
nihil esse maius confitentur, pueris induunt adhuc
|
|
nascentibus. quod si paterentur laborum gradus fieri,
|
3.1
|
ut studiosi iuvenes lectione severa irrigarentur, ut sa-
|
|
pientiae praeceptis animos componerent, ut verba At-
|
|
tico stilo effoderent, ut quod vellent imitari diu audi-
|
|
rent, <si persuaderent> sibi nihil esse magnificum
|
5
|
quod pueris placeret, iam illa grandis oratio haberet
|
|
maiestatis suae pondus. nunc pueri in scholis ludunt,
|
4.1
|
iuvenes ridentur in foro, et quod utroque turpius est,
|
|
quod quisque perperam <di>dicit, in senectute confi-
|
|
teri non vult. sed ne me putes improbasse schedium
|
5.1
|
Lucilianae humilitatis, quod sentio et ipse carmine
|
|
effingam:
|
|
artis severae si quis ambit effectus
|
5.1.1
|
mentemque magnis applicat, prius mores
|
|
frugalitatis lege poliat exacta.
|
|
nec curet alto regiam trucem vultu
|
|
cliensque cenas impotentium captet,
|
5
|
nec perditis addictus obruat vino
|
|
mentis calorem, neve plausor in scaenam
|
|
sedeat redemptus histrionis ad rictus.
|
|
sed sive armigerae rident Tritonidis arces
|
|
seu Lacedaemonio tellus habitata colono
|
10
|
Sirenumve domus, det primos versibus annos
|
|
Maeoniumque bibat felici pectore fontem.
|
|
mox et Socratico plenus grege mittat habenas
|
|
liber et ingentis quatiat Demosthenis arma.
|
|
hinc Romana manus circumfluat et modo Graio
|
15
|
†exonerata† sono mutet suffusa saporem.
|
|
interdum subducta foro det pagina cursum
|
|
et fortuna sonet celeri distincta meatu;
|
|
dent epulas et bella truci memorata canore,
|
|
grandiaque indomiti Ciceronis verba minentur.
|
20
|
his animum succinge bonis: sic flumine largo
|
|
plenus Pierio defundes pectore verba.'
|
|