| dum hunc diligentius audio, non notavi mihi | 6.1.1 |
| Ascylti fugam . . . et dum in hoc dictorum aestu motus | |
| incedo, ingens scholasticorum turba in porticum ve- | |
| nit, ut apparebat, ab extemporali declamatione nescio | |
| cuius, qui Agamemnonis suasoriam exceperat. dum | 2.1 |
| ergo iuvenes sententias rident ordinemque totius dic- | |
| tionis infamant, opportune subduxi me et cursim | |
| Ascylton persequi coepi. sed nec viam diligenter tene- | 3.1 |
| bam [quia] nec quod stabulum esset sciebam. itaque | 4.1 |
| quocumque ieram, eodem revertebar, donec et cursu | |
| fatigatus et sudore iam madens accedo aniculam quan- | |
| dam, quae agreste holus vendebat, et 'rogo' inquam | 7.1.1 |
| 'mater, numquid scis ubi ego habitem?' delectata est | |
| illa urbanitate tam stulta et 'quidni sciam?' inquit con- | |
| surrexitque et coepit me praecedere. divinam ego pu- | 2.1 |
| tabam et . . . subinde ut in locum secretiorem veni- | |
| mus, centonem anus urbana reiecit et 'hic' inquit 'de- | |
| bes habitare'. cum ego negarem me agnoscere do- | 3.1 |
| mum, video quosdam inter titulos nudasque meretri- | |
| ces furtim spatiantes. tarde, immo iam sero intellexi | 4.1 |
| me in fornicem esse deductum. execratus itaque ani- | |
| culae insidias operui caput et per medium lupanar | |
| fugere coepi in alteram partem, cum ecce in ipso aditu | |
| occurrit mihi aeque lassus ac moriens Ascyltos; puta- | 5 |
| res ab eadem anicula esse deductum. itaque ut ridens | 5.1 |
| eum consalutavi, quid in loco tam deformi faceret | |
| quaesivi. sudorem ille manibus detersit et 'si scires' | 8.1.1 |
| inquit 'quae mihi acciderunt'. 'quid novi?' inquam | |
| ego. at ille deficiens 'cum errarem' inquit 'per totam | 2.1 |
| civitatem nec invenirem quo loco stabulum reliquis- | |
| sem, accessit ad me pater familiae et ducem se itineris | |
| humanissime promisit. per anfractus deinde obscuris- | 3.1 |
| simos egressus in hunc locum me perduxit prolatoque | |
| peculio coepit rogare stuprum. iam pro cella meretrix | 4.1 |
| assem exegerat, iam ille mihi iniecerat manum, et nisi | |
| valentior fuissem, dedissem poenas' . . . | |
| adeo ubique omnes mihi videbantur satyrion bi- | |
| bisse * | 5 |
| iunctis viribus molestum contempsimus * |