| iam reliqui evolutam passimque per totum effusam | 136.7.1 |
| pavimentum collegerant fabam, orbatique, ut existi- | |
| mo, duce redierant in templum, cum ego praeda simul | |
| [atque] ac vindicta gaudens post lectum occisum anse- | |
| rem mitto vulnusque cruris haud altum aceto diluo. | 5 |
| deinde convicium verens abeundi formavi consilium, | 8.1 |
| collectoque cultu meo ire extra casam coepi. necdum | 9.1 |
| liberaveram cellulae limen, cum animadverto Oeno- | |
| theam cum testo ignis pleno venientem. reduxi igitur | 10.1 |
| gradum proiectaque veste, tamquam expectarem mo- | |
| rantem, in aditu steti. collocavit illa ignem quassis | 11.1 |
| harundinibus collectum, ingestisque super pluribus | |
| lignis excusare coepit moram, quod amica se non di- | |
| misisset nisi tribus potionibus e lege siccatis. 'quid | |
| porro tu' inquit 'me absente fecisti, aut ubi est faba?' | 5 |
| ego qui putaveram me rem laude etiam dignam fecisse, | 12.1 |
| ordine illi totum proelium exposui, et ne diutius tristis | |
| esset, iacturae pensionem anserem obtuli. quem anus | 13.1 |
| ut vidit, tam magnum acremque clamorem sustulit, ut | |
| putares iterum anseres limen intrasse. confusus itaque | 14.1 |
| et novitate facinoris attonitus quaerebam quid excan- | |
| duisset aut quare anseris potius quam mei misereretur. | |
| at illa complosis manibus 'scelerate' inquit 'etiam lo- | 137.1.1 |
| queris? nescis quam magnum flagitium admiseris: oc- | 2.1 |
| cidisti Priapi delicias, anserem omnibus matronis ac- | |
| ceptissimum. itaque ne te putes nihil egisse, si magis- | |
| tratus hoc scierint, ibis in crucem. polluisti sanguine | 3.1 |
| domicilium meum ante hunc diem inviolatum, fecisti- | |
| que ut me quisquis voluerit inimicus sacerdotio pellat' * |