| dum illa carnis etiam paululum delibat . . . | 136.1.1 |
| et dum coaequale natalium suorum sinciput in carna- | |
| rium furca reponit, fracta est putris sella, quae statu- | |
| rae altitudinem adiecerat, anumque pondere suo | |
| deiectam super foculum mittit. frangitur ergo cervix | 2.1 |
| cucumulae ignemque modo convalescentem restin- | |
| guit. vexat cubitum ipsa stipite ardenti faciemque | |
| totam excitato cinere perfundit. consurrexi equidem | 3.1 |
| turbatus anumque non sine risu erexi . . . | |
| statimque, ne res aliqua sacrificium moraretur, ad | |
| reficiendum ignem in viciniam cucurrit . . . | |
| itaque ad casae ostiolum processi . . . | 4.1 |
| cum ecce tres anseres [sacri] qui, ut puto, medio die | |
| solebant ab anu diaria exigere, impetum in me faciunt | |
| foedoque ac veluti rabioso stridore circumsistunt tre- | |
| pidantem. atque alius tunicam meam lacerat, alius | 5 |
| vincula calceamentorum resolvit ac trahit; unus etiam, | |
| dux ac magister saevitiae, non dubitavit crus meum | |
| serrato vexare morsu. oblitus itaque nugarum pedem | 5.1 |
| mensulae extorsi coepique pugnacissimum animal ar- | |
| mata elidere manu. nec satiatus defunctorio ictu, mor- | |
| te me anseris vindicavi: | |
| tales Herculea Stymphalidas arte coactas | 6.1 |
| ad caelum fugisse reor caenoque fluentes | |
| Harpyias, cum Phineo maduere veneno | |
| fallaces epulae. tremuit perterritus aether | |
| planctibus insolitis, confusaque regia caeli | 5 |