inhorrui ego tam fabulosa pollicitatione conterritus, 135.1.1
anumque inspicere diligentius coepi . . .
'ergo' exclamat Oenothea 'imperio parete' . . . 2.1
detersisque curiose manibus inclinavit se in lectulum
ac me semel iterumque basiavit . . .
  Oenothea mensam veterem posuit in medio altari, 3.1
quam vivis implevit carbonibus, et camellam [et]iam
vetustate ruptam pice temperata refecit. tum clavum, 4.1
qui detrahentem secutus cum camella lignea fuerat,
fumoso parieti reddidit. mox incincta quadrato pallio
cucumam ingentem foco apposuit, simulque pannum
de carnario detulit furca, in quo faba erat ad usum 5
reposita et sincipitis vetustissima particula mille pla-
gis dolata. ut solvit ergo licio pannum, partem legu- 5.1
minis super mensam effudit iussitque me diligenter
purgare. servio ego imperio granaque sordidissimis
putaminibus vestita curiosa manu segrego. at illa iner- 6.1
tiam meam accusans ipsa fabas tollit, dentibusque fol-
liculos pariter spoliat atque in terram veluti muscarum
imagines despuit *
  mirabar equidem paupertatis ingenium singularum- 7.1
que rerum quasdam artes:
    non Indum fulgebat ebur, quod inhaeserat auro, 8.1
    nec iam calcato radiabat marmore terra
    muneribus delusa suis, sed crate saligna
    impositum Cereris vacuae nemus et nova terrae . . .
    pocula, quae facili vilis rota finxerat actu. 5
    hinc mollis tiliae lacus et de caudice lento
    vimineae lances maculataque testa Lyaeo.
    at paries circa palea satiatus inani
    fortuitoque luto clavos numerabat agrestes,
    et viridi iunco gracilis pendebat harundo. 10
    praeterea quae fumoso suspensa tigillo
    conservabat opes humilis casa, mitia sorba
    et thymbrae veteres et passis uva racemis 14
    inter odoratas pendebant texta coronas . . . 13
    qualis in Actaea quondam fuit hospita terra 15
    digna sacris Hecale, quam Musa loquentibus annis
    †Bachineas veteres mirando† tradidit aevo *