ac me iterum in cellam sacerdotis nihil recusantem 134.3.1
perduxit impulitque super lectum et harundinem ab
ostio rapuit nihilque respondentem mulcavit. ac nisi 4.1
primo ictu harundo quassata impetum verberantis mi-
nuisset, forsitan etiam bracchia mea caputque fregis-
set. ingemui ego utique propter mascarpionem, lacri- 5.1
misque ubertim manantibus obscuratum dextra caput
super pulvinum inclinavi. nec minus illa fletu confusa 6.1
altera parte lectuli sedit aetatisque longae moram tre-
mulis vocibus coepit accusare, donec intervenit sa-
cerdos . . .
  'quid vos' inquit 'in cellam meam tamquam ante 7.1
recens bustum venistis? utique die feriarum, quo
etiam lugentes rident' . . .
  Proselenos {⁴¹ad Oenotheam sacerdotem Priapi de 8.1
Encolpio}⁴¹ 'o' inquit 'Oenothea, hunc adulescentem
quem vides, malo astro natus est; nam neque puero
neque puellae bona sua vendere potest. numquam tu 9.1
hominem tam infelicem vidisti: lorum in aqua, non
inguina habet. ad summam, qualem putas esse qui de
Circes toro sine voluptate surrexit?' his auditis Oe- 10.1
nothea inter utrumque consedit motoque diutius capi-
te 'istum' inquit 'morbum sola sum quae emendare
scio. et ne putetis perplexe agere, rogo ut adulescentu- 11.1
lus mecum nocte dormiat . . .
nisi illud tam rigidum reddidero quam cornu:
    quicquid in orbe vides, paret mihi. florida tellus, 12.1
    cum volo, siccatis arescit languida sucis,
    cum volo, fundit opes, scopulique atque horrida saxa
    Niliacas iaculantur aquas. mihi pontus inertes
    submittit fluctus, zephyrique tacentia ponunt 5
    ante meos sua flabra pedes. mihi flumina parent
    Hyrcanaeque tigres et iussi stare dracones.
    quid leviora loquor? lunae descendit imago
    carminibus deducta meis, trepidusque furentes
    flectere Phoebus equos revoluto cogitur orbe.' 10
    [tantum dicta valent. taurorum flamma quiescit
    virgineis extincta sacris, Phoebeia Circe
    carminibus magicis socios mutavit Ulixis,
    Proteus esse solet quicquid libet. his ego callens
    artibus Idaeos frutices in gurgite sistam 15
    et rursus fluvios in summo vertice ponam.]