| infra manus meas camellam vini posuit, et cum | 137.10.1 |
| digitos pariter extensos porris apioque lustrasset, avel- | |
| lanas nuces cum precatione mersit in vinum. et sive in | |
| summum redierant sive subsederant, ex hoc coniectu- | |
| ram ducebat. nec me fallebat inanes scilicet ac sine | 5 |
| medulla [ventosas] nuces in summo umore consistere, | |
| graves autem et [plenas] integro fructu ad ima deferri * | |
| recluso pectore extraxit fartissimum iecur et inde | 11.1 |
| mihi futura praedixit. immo, ne quod vestigium scele- | 12.1 |
| ris superesset, totum anserem laceratum verubus con- | |
| fixit epulasque etiam lautas paulo ante, ut ipsa dicebat, | |
| perituro paravit . . . | |
| volabant inter haec potiones meracae * | 13.1 |
| profert Oenothea scorteum fascinum, quod ut oleo | 138.1.1 |
| et minuto pipere atque urticae trito circumdedit semi- | |
| ne, paulatim coepit inserere ano meo . . . | |
| hoc crudelissima anus spargit subinde umore femi- | 2.1 |
| na mea * | |
| nasturcii sucum cum habrotono miscet perfusisque | |
| inguinibus meis viridis urticae fascem comprehendit | |
| omniaque infra umbilicum coepit lenta manu caedere * | 5 |
| aniculae quamvis solutae mero ac libidine essent, | 3.1 |
| eandem viam temptant et per aliquot vicos secutae | |
| fugientem 'prende furem' clamant. evasi tamen omni- | 4.1 |
| bus digitis inter praecipitem decursum cruentatis * |