| 'Chrysis, quae priorem fortunam tuam oderat, hanc | 138.5.1 |
| vel cum periculo capitis persequi destinat' * | |
| 'quid huic formae aut Ariadne habuit aut Leda simi- | 6.1 |
| le? quid contra hanc Helene, quid Venus posset? ipse | |
| Paris, dearum litigantium iudex, si hanc in compara- | |
| tione vidisset tam petulantibus oculis, et Helenen huic | |
| donasset et deas. saltem si permitteretur osculum ca- | 7.1 |
| pere, si illud caeleste ac divinum pectus amplecti, | |
| forsitan rediret hoc corpus ad vires et resipiscerent | |
| partes veneficio, credo, sopitae. nec me contumeliae | 8.1 |
| lassant: quod verberatus sum, nescio; quod eiectus | |
| sum, lusum puto. modo redire in gratiam liceat' * | |
| torum frequenti tractatione vexavi, amoris mei qua- | 139.1.1 |
| si quandam imaginem * | |
| 'non solum me numen et implacabile fatum | 2.1 |
| persequitur. prius Inachiae Tirynthius ira | |
| exagitatus onus caeli tulit, ante profanus | |
| Laomedon gemini satiavit numinis iram, | 5 |
| Iunonem Pelias sensit, tulit inscius arma | 4 |
| Telephus et regnum Neptuni pavit Ulixes. | 6 |
| me quoque per terras, per cani Nereos aequor | |
| Hellespontiaci sequitur gravis ira Priapi' * | |
| quaerere a Gitone meo coepi num aliquis me quae- | 3.1 |
| sisset. 'nemo' inquit 'hodie. sed hesterno die mulier | |
| quaedam haud inculta ianuam intravit, cumque diu | |
| mecum esset locuta et me accersito sermone lassasset, | |
| ultimo coepit dicere te noxam meruisse daturumque | 5 |
| serviles poenas, si laesus in querella perseverasset' * |