| nondum querellam finieram, cum Chrysis interve- | 139.4.1 |
| nit amplexuque effusissimo me invasit et 'teneo te' | |
| inquit 'qualem speraveram: tu desiderium meum, tu | |
| voluptas mea, numquam finies hunc ignem, nisi san- | |
| guine extinxeris' * | 5 |
| unus ex noviciis servulis subito accurrit et mihi | 5.1 |
| dominum iratissimum esse affirmavit, quod biduo iam | |
| officio defuissem. recte ergo me facturum, si excusa- | |
| tionem aliquam idoneam praeparassem. vix enim pos- | |
| se fieri, ut rabies irascentis sine verbere consideret * | 5 |
| matrona inter primas honesta, Philomela nomine, | 140.1.1 |
| quae multas saepe hereditates officio aetatis extorse- | |
| rat, tum anus et floris extincti, filium filiamque inge- | |
| rebat orbis senibus, et per hanc successionem artem | |
| suam perseverabat extendere. ea ergo ad Eumolpum | 2.1 |
| venit et commendare liberos suos eius prudentiae bo- | |
| nitatique . . . credere se et vota sua. illum esse solum in | |
| toto orbe terrarum, qui praeceptis etiam salubribus | |
| instruere iuvenes quotidie posset. ad summam, relin- | 3.1 |
| quere se pueros in domo Eumolpi, ut illum loquentem | |
| audirent . . . quae sola posset hereditas iuvenibus dari. | |
| nec aliter fecit ac dixerat, filiamque speciosissimam | 4.1 |
| cum fratre ephebo in cubiculo reliquit simulavitque se | |
| in templum ire ad vota nuncupanda. Eumolpus, qui | 5.1 |
| tam frugi erat ut illi etiam ego puer viderer, non | |
| distulit puellam invitare ad Aphrodisiaca sacra. sed et | 6.1 |
| podagricum se esse lumborumque solutorum omni- | |
| bus dixerat, et si non servasset integram simulatio- | |
| nem, periclitabatur totam paene tragoediam evertere. | |
| itaque ut constaret mendacio fides, puellam quidem | 7.1 |
| exoravit ut sederet supra commendatam bonitatem, | |
| Coraci autem imperavit ut lectum, in quo ipse iacebat, | |
| subiret positisque in pavimento manibus dominum | |
| lumbis suis commoveret. ille lente parebat imperio | 8.1 |
| puellaeque artificium pari motu remunerabat. cum | 9.1 |
| ergo res ad effectum spectaret, clara Eumolpus voce | |
| exhortabatur Coraca ut spissaret officium. sic inter | |
| mercennarium amicamque positus senex veluti oscilla- | |
| tione ludebat. hoc semel iterumque ingenti risu, etiam | 10.1 |
| suo, Eumolpus fecerat. itaque ego quoque, ne desidia | 11.1 |
| consuetudinem perderem, dum frater sororis suae | |
| automata per clostellum miratur, accessi temptaturus | |
| an pateretur iniuriam. nec se reiciebat a blanditiis | |
| doctissimus puer, sed me numen inimicum ibi quoque | 5 |
| invenit * |