| 'dii maiores sunt qui me restituerunt in integrum. | 140.12.1 |
| Mercurius enim, qui animas ducere et reducere solet, | |
| suis beneficiis reddidit mihi quod manus irata praeci- | |
| derat, ut scias me gratiosiorem esse quam Protesilaum | |
| aut quemquam alium antiquorum.' haec locutus sus- | 13.1 |
| tuli tunicam Eumolpoque me totum approbavi. at ille | |
| primo exhorruit, deinde ut plurimum crederet, utra- | |
| que manu deorum beneficia tractat * | |
| 'Socrates, deorum hominumque <iudicio sapientis- | 14.1 |
| simus>, gloriari solebat, quod numquam neque in | |
| tabernam conspexerat nec ullius turbae frequentioris | |
| concilio oculos suos crediderat. adeo nihil est commo- | |
| dius quam semper cum sapientia loqui' . . . | 5 |
| 'omnia' inquam 'ista vera sunt; nec ulli enim cele- | 15.1 |
| rius homines incidere debent in malam fortunam, | |
| quam qui alienum concupiscunt. unde plani autem, | |
| unde levatores viverent, nisi aut locellos aut sonantes | |
| aere sacellos pro hamis in turbam mitterent? sicut | 5 |
| muta animalia cibo inescantur, sic homines non cape- | |
| rentur, nisi spei aliquid morderent' * | |
| 'ex Africa navis, ut promiseras, cum pecunia tua et | 141.1.1 |
| familia non venit. captatores iam exhausti liberalita- | |
| tem imminuerunt. itaque aut fallor aut fortuna com- | |
| munis coepit redire ad paenitentiam suam' * | |
| 'omnes qui in testamento meo legata habent praeter | 2.1 |
| libertos meos hac condicione percipient quae dedi, si | |
| corpus meum in partes conciderint et astante populo | |
| comederint' |