| 'apud quasdam gentes scimus adhuc legem servari, | 141.3.1 |
| ut a propinquis suis consumantur defuncti, adeo qui- | |
| dem ut obiurgentur aegri frequenter, quod carnem | |
| suam faciant peiorem. his admoneo amicos meos ne | 4.1 |
| recusent quae iubeo, sed quibus animis devoverint | |
| spiritum meum, eisdem etiam corpus consumant' . . . | |
| excaecabat pecuniae ingens fama oculos animosque | 5.1 |
| miserorum. | |
| Gorgias paratus erat exsequi * | |
| 'de stomachi tui recusatione non habeo quod ti- | 6.1 |
| meam. sequetur imperium, si promiseris illi pro unius | |
| horae fastidio multorum bonorum pensationem. operi | 7.1 |
| modo oculos et finge te non humana viscera sed cen- | |
| ties sestertium comesse. accedit huc quod aliqua inve- | 8.1 |
| niemus blandimenta, quibus saporem mutemus. ne- | |
| que enim ulla caro per se placet, sed arte quadam | |
| corrumpitur et stomacho conciliatur averso. quod si | 9.1 |
| exemplis quoque vis probari consilium, Saguntini ob- | |
| sessi ab Hannibale humanas edere carnes nec heredita- | |
| tem expectabant. Petelini idem fecerunt in ultima fa- | 10.1 |
| me, nec quicquam aliud in hac epulatione captabant | |
| nisi tantum ne esurirent. cum esset Numantia a Sci- | 11.1 |
| pione capta, inventae sunt matres quae liberorum suo- | |
| rum tenerent semesa in sinu corpora' * |