| longum erat singula excipere. itaque intravimus bal- | 28.1.1 |
| neum, et sudore calfacti momento temporis ad frigi- | |
| dam eximus. iam Trimalchio unguento perfusus terge- | 2.1 |
| batur, non linteis, sed palliis ex lana mollissima factis. | |
| tres interim iatraliptae in conspectu eius Falernum | 3.1 |
| potabant, et cum plurimum rixantes effunderent, | |
| Trimalchio hoc suum propin esse dicebat. hinc invo- | 4.1 |
| lutus coccina gausapa lecticae impositus est praece- | |
| dentibus phaleratis cursoribus quattuor et chiramaxio, | |
| in quo deliciae eius vehebantur, puer vetulus, lippus, | |
| domino Trimalchione deformior. cum ergo auferre- | 5.1 |
| tur, ad caput eius cum minimis symphoniacus tibiis | |
| accessit et tamquam in aurem aliquid secreto diceret, | |
| toto itinere cantavit. | |
| sequimur nos admiratione iam saturi et cum Aga- | 6.1 |
| memnone ad ianuam pervenimus, in cuius poste | |
| libellus erat cum hac inscriptione fixus: 'quisquis ser- | 7.1 |
| vus sine dominico iussu foras exierit, accipiet plagas | |
| centum'. in aditu autem ipso stabat ostiarius prasina- | 8.1 |
| tus, cerasino succinctus cingulo, atque in lance argen- | |
| tea pisum purgabat. super limen autem cavea pende- | 9.1 |
| bat aurea, in qua pica varia intrantes salutabat. cete- | 29.1.1 |
| rum ego dum omnia stupeo, paene resupinatus crura | |
| mea fregi. ad sinistram enim intrantibus non longe ab | |
| ostiarii cella canis ingens, catena vinctus, in pariete | |
| erat pictus superque quadrata littera scriptum 'cave | 5 |
| canem'. et collegae quidem mei riserunt, ego autem | 2.1 |
| collecto spiritu non destiti totum parietem persequi. | |
| erat autem venalicium <cum> titulis pictum, et ipse | 3.1 |
| Trimalchio capillatus caduceum tenebat Minervaque | |
| ducente Romam intrabat. hinc quemadmodum ratio- | 4.1 |
| cinari didicisset deinque dispensator factus esset, om- | |
| nia diligenter curiosus pictor cum inscriptione reddi- | |
| derat. in deficiente vero iam porticu levatum mento in | 5.1 |
| tribunal excelsum Mercurius rapiebat. praesto erat | 6.1 |
| Fortuna <cum> cornu abundanti [copiosa] et tres Par- | |
| cae aurea pensa torquentes. notavi etiam in porticu | 7.1 |
| gregem cursorum cum magistro se exercentem. prae- | 8.1 |
| terea grande armarium in angulo vidi, in cuius aedicu- | |
| la erant Lares argentei positi Venerisque signum mar- | |
| moreum et pyxis aurea non pusilla, in qua barbam | |
| ipsius conditam esse dicebant . . . | 5 |