| venerat iam tertius dies, id est expectatio liberae | 26.7.1 |
| cenae, sed tot vulneribus confossis fuga magis place- | |
| bat quam quies. itaque cum maesti deliberaremus | 8.1 |
| quonam genere praesentem evitaremus procellam, | |
| unus servus Agamemnonis interpellavit trepidantes et | |
| 'quid vos?' inquit 'nescitis, hodie apud quem fiat? | 9.1 |
| Trimalchio, lautissimus homo . . . horologium in tri- | |
| clinio et bucinatorem habet subornatum, ut subinde | |
| sciat quantum de vita perdiderit'. amicimur ergo dili- | 10.1 |
| genter obliti omnium malorum, et Gitona libentissime | |
| servile officium tuentem [usque hoc] iubemus in bal- | |
| neum sequi . . . | |
| nos interim vestiti errare coepimus, immo iocari | 27.1.1 |
| magis et circulis ludentium accedere, cum subito | |
| videmus senem calvum, tunica vestitum russea, inter | |
| pueros capillatos ludentem pila. nec tam pueri nos, | 2.1 |
| quamquam erat operae pretium, ad spectaculum du- | |
| xerant, quam ipse pater familiae, qui soleatus pila | |
| prasina exercebatur. nec amplius eam repetebat quae | |
| terram contigerat, sed follem plenum habebat servus | 5 |
| sufficiebatque ludentibus. notavimus etiam res novas. | 3.1 |
| nam duo spadones in diversa parte circuli stabant, | |
| quorum alter matellam tenebat argenteam, alter nu- | |
| merabat pilas, non quidem eas quae inter manus lusu | |
| expellente vibrabant, sed eas quae in terram decide- | 5 |
| bant. cum has ergo miraremur lautitias, accurrit Me- | 4.1 |
| nelaus et 'hic est' inquit 'apud quem cubitum ponitis, | |
| et quidem iam principium cenae videtis'. etiamnum | 5.1 |
| loquebatur Menelaus, cum Trimalchio digitos concre- | |
| puit, ad quod signum matellam spado ludenti subiecit. | |
| exonerata ille vesica aquam poposcit ad manus, digi- | 6.1 |
| tosque paululum adspersos in capite pueri tersit . . . |