| cum haec diceret, ad aurem eius Psyche ridens ac- | 25.1.1 |
| cessit, et cum dixisset nescio quid, 'ita, ita' inquit | |
| Quartilla 'bene admonuisti. cur non, quia bellissima | |
| occasio est, devirginatur Pannychis nostra?' continuo- | 2.1 |
| que producta est puella satis bella et quae non plus | |
| quam septem annos habere videbatur [et ea ipsa quae | |
| primum cum Quartilla in cellam venerat nostram]. | |
| plaudentibus ergo universis et postulantibus nuptias | 3.1 |
| [fecerunt] obstupui ego et nec Gitona, verecundissi- | |
| mum puerum, sufficere huic petulantiae affirmavi, nec | |
| puellam eius aetatis esse, ut muliebris patientiae legem | |
| posset accipere. 'ita' inquit Quartilla 'minor est ista | 4.1 |
| quam ego fui, cum primum virum passa sum? Iuno- | |
| nem meam iratam habeam, si umquam me meminerim | |
| virginem fuisse. nam et infans cum paribus inquinata | 5.1 |
| sum, et subinde procedentibus annis maioribus me | |
| pueris applicui, donec ad [hanc] aetatem perveni. hinc | 6.1 |
| etiam puto proverbium natum illud, [ut dicatur] posse | |
| taurum tollere, qui vitulum sustulerit.' igitur ne maio- | 7.1 |
| rem iniuriam in secreto frater acciperet, consurrexi ad | |
| officium nuptiale. iam Psyche puellae caput involverat | 26.1.1 |
| flammeo, iam embasicoetas praeferebat facem, iam | |
| ebriae mulieres longum agmen plaudentes fecerant | |
| thalamumque incesta exornaverant veste, cum Quar- | 2.1 |
| tilla [quoque] iocantium libidine accensa et ipsa surre- | |
| xit correptumque Gitona in cubiculum traxit. sine | 3.1 |
| dubio non repugnaverat puer, ac ne puella quidem | |
| tristis expaverat nuptiarum nomen. itaque cum inclusi | 4.1 |
| iacerent, consedimus ante limen thalami, et in primis | |
| Quartilla per rimam improbe diductam applicuerat | |
| oculum curiosum lusumque puerilem libidinosa spe- | |
| culabatur diligentia. me quoque ad idem spectaculum | 5.1 |
| lenta manu traxit, et quia considerantium <co>haese- | |
| rant vultus, quicquid a spectaculo vacabat, commove- | |
| bat obiter labra et me tamquam furtivis subinde oscu- | |
| lis verberabat * | 5 |
| abiecti in lectis sine metu reliquam exegimus noc- | 6.1 |
| tem * |