| in his eramus lautitiis, cum ipse Trimalchio ad | 32.1.1 |
| symphoniam allatus est positusque inter cervicalia | |
| munitissima expressit imprudentibus risum. pallio | 2.1 |
| enim coccineo adrasum excluserat caput circaque one- | |
| ratas veste cervices laticlaviam immiserat mappam | |
| fimbriis hinc atque illinc pendentibus. habebat etiam | 3.1 |
| in minimo digito sinistrae manus anulum grandem | |
| subauratum, extremo vero articulo digiti sequentis | |
| minorem, ut mihi videbatur, totum aureum, sed plane | |
| ferreis veluti stellis ferruminatum. et ne has tantum | 4.1 |
| ostenderet divitias, dextrum nudavit lacertum armilla | |
| aurea cultum et eboreo circulo lamina splendente co- | |
| nexo. ut deinde pinna argentea dentes perfodit, 'ami- | 33.1.1 |
| ci,' inquit 'nondum mihi suave erat in triclinium veni- | |
| re, sed ne diutius absentivus morae vobis essem, om- | |
| nem voluptatem mihi negavi. permittitis tamen finiri | 2.1 |
| lusum'. sequebatur puer cum tabula terebinthina et | |
| crystallinis tesseris, notavique rem omnium delicatis- | |
| simam. pro calculis enim albis ac nigris aureos argen- | |
| teosque habebat denarios. interim dum ille omnium | 3.1 |
| textorum dicta inter lusum consumit, gustantibus ad- | |
| huc nobis repositorium allatum est cum corbe, in quo | |
| gallina erat lignea patentibus in orbem alis, quales esse | |
| solent quae incubant ova. accessere continuo duo ser- | 4.1 |
| vi et symphonia strepente scrutari paleam coeperunt | |
| erutaque subinde pavonina ova divisere convivis. con- | 5.1 |
| vertit ad hanc scaenam Trimalchio vultum et 'amici,' | |
| ait 'pavonis ova gallinae iussi supponi. et mehercules | |
| timeo ne iam concepti sint; temptemus tamen, si ad- | |
| huc sorbilia sunt.' accipimus nos cochlearia non mi- | 6.1 |
| nus selibras pendentia ovaque ex farina pingui figurata | |
| pertundimus. ego quidem paene proieci partem me- | 7.1 |
| am, nam videbatur mihi iam in pullum coisse. deinde | 8.1 |
| ut audivi veterem convivam: 'hic nescio quid boni | |
| debet esse', persecutus putamen manu pinguissimam | |
| ficedulam inveni piperato vitello circumdatam. |