| iam Trimalchio eadem omnia lusu intermisso po- | 34.1.1 |
| poscerat feceratque potestatem clara voce, si quis nos- | |
| trum iterum vellet mulsum sumere, cum subito sig- | |
| num symphonia datur et gustatoria pariter a choro | |
| cantante rapiuntur. ceterum inter tumultum cum forte | 2.1 |
| paropsis excidisset et puer iacentem sustulisset, anim- | |
| advertit Trimalchio colaphisque obiurgari puerum ac | |
| proicere rursus paropsidem iussit. insecutus est <su- | 3.1 |
| pel>lecticarius argentumque inter reliqua purgamenta | |
| scopis coepit everrere. subinde intraverunt duo | 4.1 |
| Aethiopes capillati cum pusillis utribus, quales solent | |
| esse qui harenam in amphitheatro spargunt, vinum- | |
| que dedere in manus; aquam enim nemo porrexit. | |
| laudatus propter elegantias dominus 'aequum' in- | 5.1 |
| quit 'Mars amat. itaque iussi suam cuique mensam | |
| assignari. obiter et putidissimi servi minorem nobis | |
| aestum frequentia sua facient'. | |
| statim allatae sunt amphorae vitreae diligenter gyp- | 6.1 |
| satae, quarum in cervicibus pittacia erant affixa cum | |
| hoc titulo: 'Falernum Opimianum annorum centum.' | |
| dum titulos perlegimus, complosit Trimalchio manus | 7.1 |
| et 'eheu' inquit 'ergo diutius vivit vinum quam ho- | |
| muncio. quare tangomenas faciamus. vinum vita est. | |
| verum Opimianum praesto. heri non tam bonum po- | |
| sui, et multo honestiores cenabant.' potantibus ergo et | 8.1 |
| accuratissime nobis lautitias mirantibus laruam argen- | |
| team attulit servus sic aptatam, ut articuli eius verte- | |
| braeque luxatae in omnem partem flecterentur. hanc | 9.1 |
| cum super mensam semel iterumque abiecisset et cate- | |
| natio mobilis aliquot figuras exprimeret, Trimalchio | |
| adiecit: | |
| 'eheu nos miseros, quam totus homuncio nil est! | 10.1 |
| sic erimus cuncti, postquam nos auferet Orcus. | |
| ergo vivamus, dum licet esse bene.' |