| laudationem ferculum est insecutum plane non pro | 35.1.1 |
| expectatione magnum; novitas tamen omnium con- | |
| vertit oculos. rotundum enim repositorium duodecim | 2.1 |
| habebat signa in orbe disposita, super quae proprium | |
| convenientemque materiae structor imposuerat ci- | |
| bum: super arietem cicer arietinum, super taurum | 3.1 |
| bubulae frustum, super geminos testiculos ac rienes, | |
| super cancrum coronam, super leonem ficum Africa- | |
| nam, super virginem steriliculam, super libram state- | 4.1 |
| ram in cuius altera parte scriblita erat, in altera placen- | |
| ta, super scorpionem . . . [pisciculum marinum], | |
| super sagittarium oclopetam, super capricornum lo- | |
| custam marinam, super aquarium anserem, super pis- | 5 |
| ces duos mullos. in medio autem caespes cum herbis | 5.1 |
| excisus favum sustinebat. circumferebat Aegyptius | 6.1 |
| puer clibano argenteo panem . . . | |
| atque ipse etiam taeterrima voce de Laserpiciario mi- | |
| mo canticum extorsit. nos ut tristiores ad tam viles | 7.1 |
| accessimus cibos, 'suadeo' inquit Trimalchio 'cene- | |
| mus; hoc est ius cenae'. haec ut dixit, ad symphoniam | 36.1.1 |
| quattuor tripudiantes procurrerunt superioremque | |
| partem repositorii abstulerunt. quo facto videmus in- | 2.1 |
| fra [scilicet in altero ferculo] altilia et sumina leporem- | |
| que in medio pinnis subornatum, ut Pegasus videre- | |
| tur. notavimus etiam circa angulos repositorii Mar- | 3.1 |
| syas quattuor, ex quorum utriculis garum piperatum | |
| currebat super pisces, qui quasi in euripo natabant. | |
| damus omnes plausum a familia inceptum et res elec- | 4.1 |
| tissimas ridentes aggredimur. non minus et Trimal- | 5.1 |
| chio eiusmodi methodio laetus 'Carpe' inquit. proces- | 6.1 |
| sit statim scissor et ad symphoniam gesticulatus ita | |
| laceravit obsonium, ut putares essedarium hydraule | |
| cantante pugnare. ingerebat nihilo minus Trimalchio | 7.1 |
| lentissima voce: 'Carpe, Carpe'. ego suspicatus ad | |
| aliquam urbanitatem totiens iteratam vocem pertine- | |
| re, non erubui eum qui supra me accumbebat hoc | |
| ipsum interrogare. at ille, qui saepius eiusmodi ludos | 8.1 |
| spectaverat, 'vides illum' inquit 'qui obsonium carpit: | |
| Carpus vocatur. ita quotienscumque dicit "Carpe", | |
| eodem verbo et vocat et imperat'. |